Latin
207.1 to 207.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Opportunè quidem utrumque per orbem spargitur, ut stilo non dissimili, ita eodem planè studio juvandae Reipublicae, ibi mortis in articulo suos exterosque alloquentis, hic jam in theatro anatomico exsectae &judicatae. Optarem, ne saltem inposterum &ad extremum dulcissima patria vel pulmones Democriti, vel oculos Heracliti fatigaret, &sibi dictum putaret: Pone igitur larvas, ne semper rideat ille, Pone &peccatum, ne semper lachrymet alter. Videntur mihi hîc lapides clamare. Utinam &talia prosint, quo gravissimi illi morbi, quibus Respublica laborat, curentur. Pericula enim, quibus lassatur, sunt ingentia &multiplicia, quae eam undique obsident. Ego utrumque scriptum pro amicitiae nostrae jure &studio patriae juvandae Illustrissimae Dominationi Vestrae mitto, ut hic omnes ingenii, dexteritatis, auctoritatis &industriae nervos in servanda nobilissima illa Republica intendat. Et Heracliti quidem illius oculis sufficiet copiosus humor. Videt enim ille ex proximo, quod nos procul non vidimus. Longè nunc melius fide ejus de rebus patriis edoctus sum. At aliunde quoque scribitur, nil boni sperandum esse: pacem Conventam glacialem in Aula vocari: militem peregrinum magno numero conscribi: Comitia ex deliberato usque ad peractos militum delectus, tempus educendo in campum militi commodum protractum iri: novae electionis studia intendi, &quae sunt alia. Adhaec de restitutione injuria pulsorum quam tamen Heraclitus innuit) nullam fieri mentionem. Haec mihi majorem incutiunt timorem, &plus mali patriae portendere videntur, quam duo tresve pluresve Cometae, quos longe praecesserunt ista mala (ne quis eorum infamiâ illos gravet) quae miserè patriam concutiunt &dividunt. Fidem do He raclito nostro, etsi serius nonnulla in hanc rem didicerim. Haec jam pridem quae continuò dolemus, non tantum destinata, sed &agitata &usque adhuc promota, nec tam feliciter quam fortiter defensa, majorem in animo meo excitant sollicitudinem pro patria, imò metum &angorem, quam Nicolai Zoravii celeberrimi Astrologi, Cracoviae nuper defuncti, praedictiones. Noveram Virum hunc Graecè &Latinè doctissimum, artis suae peritiâ clarum. Is aliquod Prognosticon de Cometis reliquit: sed nihil fausti patriae praesagit.