Latin
209.1 to 209.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 209.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verè Dubravius (c) casum &caussam istius Herois candidè describens subjicit: Hic est ludus fortunae, quae magnos quoque &praepotentes Principes pro pila habet, quâ datatim inter mortales ludit, nunc dando, nunc factando, nunc mox data eripiendo. Annus quo Cometa luxit, eique proximus, laetis rerum à Balduino contrà Turcas &Saracenos gestarum successibus, filiaeque ejus cum Boamundo Juniori in Palaestinam reduce, Antiochenorum Duce nuptiis celebrantur. Sed, quae est rerum humanarum perpetua vicissitudo, dum hîc laeta fiunt, alibi fame, vel peste, vel aquarum exundatione laboratur: hîc in thalamum, ibi in tumulum ducimur. Tunc etiam Sobieslaus Bohemus contra fratrem Ottonem, Germanicis auxiliis succinctum, memorabili victoriâ obtentâ (d) Caesarem ad pacis foedera pertraxit, eademque cum affine Bela Hungarorum Rege (quem, non Stephanus, quod Dubravius ait, sed Colomannus, ut supra vidimus, oculis privavit) sanxit: ac dehinc fortiter, (e) feliciter ac piè res administravit. Colomanni mentio facta, ut aliquid ad institutum nostrum pertinens in Cometae istius historia, velut in medio praecedentis &sequentium Cometarum dicam, facit. Consignavit literis Bonfinius (f) Pyriscam Ladissai Regis Hungariae filiam Imperatori Constantinopolitano, quem Emmanuelem fuisse putat, nupsisse, &istum de Stephano tertio à Ladislao rege, qui eum aggressus fuerat, victoriam memorabilem reportasse. Nuptiarum &victoriae gaudia meritò eventibus laetis unius istorum Cometarum annumerarem, si de tempore certus essem. Cum enim Ladislaus putante Bonfinio (g) anno 1095. Colomannus ejus successor (h) 1114. Stephanus (i) Anno 1131. Alexius verò Imperator Stephani aequalis, Emmanuelis avus Anno 1117. ut Funccius &Helvicus; vel 1118. ut Sigonius, Calvisius &Alstedius putant, obierit, &Emmanuel demùm Anno circiter 1143. imperium à morte patris Joannis (qui &Calojanes vel Calo Joannes) acceperit, fieri non potest, ut filia Ladislai Emmanueli nupserit, saltim, ut Emmanuel de Stephano victoriam obtinuerit. Manifestum itaque est Alexium pro Manuele sive Emmanuele, avum pro Nepote substituendum esse. Similem apud Sabellicum (k) invenio errorem de Michaele pro Manuele, tùm de Manuele pro Calo Joanne, id est, de filio pro patre posito.