# Theatrum cometicum 209.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 209.5 to 209.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/209.5

Tutò proinde Bontinii errorem corrigimus, ne Pyriscam vetulam Juveni Principi Graeco, eique deliciis innutrito, & in libidines prono, ut Nicetas Choniatas Acuminatus (l) prodit, in matrimonium collocemus, & quod plus est, eundem cum Manibus Stephani pugnantem statuamus. Imò verò ei pro illa annosa puellam Regiâ itidem stirpe ortam, Gertrudis scilicet Augustae sororem, Anno 1142. auctore Sigonio, vel 1144. auctore Calvisio despondebimus. Cum Aventino verò eam Bertam nominabimus, filiam Gebhardi Comitis à Sultzbach, & Bojorum Dynastae illustrissima & antiquissima (m) prosapia oriundi esse dicemus. Eandem Embrichoni Wirtzburgensi Episcopo cum multo auro in Graeciam deducendam committemus, ut ibi Irena & Augusta appelletur. Et certè paulò ante haec tempora Mathildem, Henrico illo octavo Bojorum Duce & Magni Ducis Saxoniae filia Wulphylda genitam, Friderici Barbarossae materteram, Gebhardo (n) Comiti de Sultzbach matrimonio laeto junctam fuisse apud Aventinum invenio. Atque ex hoc matrimonio illa Berta, Graecis Irene, Aventino Frideruna Princeps clarissima nata est. Et ita quidem Aventinus (o) genealogiam istius Augustae Sultzbacensis deducit. Martinus Crusius tamen Annal. Suevicorum conditor (p) accuratissimus, & ex Aventini Annal. I. 6. Germanico refert, & aliàs probat Berthae avum fuisse Gebhardum, aviam Irmengardam, patrem Berengarium, quem Nariscorum sive Nortgaviae regulum Avent. aliàs vocat, matrem Adelhaidam, sororem Gertru(a) Ursperg. ad 1138. pui (bi Dec. 2. (e) Dubrav. I. d. p. 86. brav. I. d. . (a) I. de Manuele 1. (m) Trithem. Chron. (n) Vid. & Ursperg. ad ann. 1126. p. 211. Trithem. I. d. p. 108. Bunting. part. 4. Duc. Bavar. in Ernesto p. 106. Chron. dim fratrem Gebhardum 2. cui uxor Mechtildis filia Guelphonis fuerit, dim Augustam, & ex isto matrimonio natos sex liberos Germaniam & Italiam posteritate & laude multâ complesse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
