Latin
21.5 to 21.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 21.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad rem &ipsam Amici sententiam. Ea est: Cometas non esse corpora naturalia ex certis causis naturalibus pendentia: sed à Deo specialiter creata, praesignificare mala à Deo certis populis, ni resipiscant, infligenda: atque hinc adeò nullam habere significationem naturalem, sed eam tantùm ex ordinatione Divina, quomodo Iris signum est mundum diluvio non amplius periturum. Omnis igitur hujus assertionis cardo vertitur in eo: Cometas esse malorum signa ex instituto divino. Hoc ut certo sciatur (nec enim dubia vel etiam falsa pro indubitatis venditare aut venditanti sine ratione credere fas est) necessariò requiritur Divina revelatio. (d) Cui enim Dei institutum nosse datum ab ipso Deo non revelatum? revelatum autem sit oportet vel mediatè modo ordinario, vel immediatè extraordinaria via, quandoquidem non datur hîc tertium, Quis autem unquam ausus est aliis immediatam extra ordinem hac de re sibi factam revelationem persuadere? vel, si quisquam eo processerit audaciae, quibus indiciis fidem dictis faceret? Restat igitur, ut ordinario solummodo perveniamus ad notitiam Decretorum Dei, mediante libro vel naturae vel Scripturae. In tota (e) Scriptura Sacra ne apex de Cometis, unde igitur ex ipsis de Comeris quid certò statui potest? Quo sacrae paginae loco perhibentur Come tae signa malorum futurorum, sicut perhibetur de Iride quod signum sit mundi non amplius diluvio perituri? Quàm saepè variis calamitarum generis legimus inobedientiam pertinacissimam populi sui castigasse Deum? nec unquam horum praenuncium vel ullum animadvertimus Cometam, quod intermissum hautquaquam fuisset, si Deo per Cometas futura mala portendere fuisset visum, vel ideo Notae. F.