Latin
213.5 to 213.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 213.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi ta men hoc Tibi gravissimis negotiis occupato molestum sit. Sed dabis pro Tua humanitate, quae germana eruditionis soboles est, veniam homini ingenuo &ad honesta vadenti, qui quotidie Disco docendus adhuc quae censet. hic vel ille artis alicujus peritus. Cum &Coryphaeus 7. illorum Graeciae Sapientum Solon id fecerit ad Senium properans. Et cur ego, cum sim unus ex junioribus non discam, ea, quae tutò docere valet sapientia Senum? Cur non ergo &de Cometa nupero, sed &de hocce novissimo, quem in Pegaso mane circa horam tertiam lucere audio, consulam eos, quos Deus nobis Mathematicarum rerum dedit esse magistros? Cum autem plures Amici me ad ea, quae de Cometa hinc inde collegi edenda, utpote publico &jucunda &utilia, ut illi judicant &ego spero, futura, hortentur &excitent: quidam etiam Observationes ac narrationes suas judiciaque mihi eâ fini porrigant, Te quoque rogatum volo, ut mihi bona cum venia Tua liceat edere ea, quae de Cometae ad Illustrissimum Dominum Rautensteinium Auctor, justin de caussis Curtium scripro adivit, Officiosus in amicus esto.