# Theatrum cometicum 217.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 217.5 to 217.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/217.5

milliaribus Germanicis terminetur, sed cum Chaldaeis, Pythagoraeis, Seneca & Tychone aliisque Astronomis (quibus & noster ille Hipparchus accedit) longè altius Cometam ponere, supra Lunaremque facere. At verò etiam Cometas elementares in aëre circumvagantes admittit. Nec immeritò, cum & multi Viri docti Maestlinus, Hagetius, Scultetus, Nolthius, Vinclerus aliique idem dicant, & P. Ricciolus quosdam Cometas infra Lunam esse exemplo Cometae 1450. Lunae orbem subeuntis & E clipsin efficientis docent. Quâ inre & ejusdem illius Hipparchi, qui quandoque Cometas per nostrum aërem vaporum plenum trajicere faretur, auctoriras, magnum adfert rei momentum. Egregiae autem sunt illae P. Leinbereri rationes, Cometam supra Lunam & in aethere locantes. Nempe quod Cometa, motu primi mobilis raptus, 8. amplius horis supra horizontem nostrum Physicum, cum aliàs nec duabus horis apparere potuisset, fuerit conspectus? Tum à centro Terrae minimum tribus terrae semidiametris cum 478. mill. sive milliaribus Germanicis 3058. (quorum 860. unam Semidiametrum terrae constituunt) dissitus. Tum quòd exhalationes terrestres, ex quibus Cometas Schola PeriE e 3 proprio meris arcum circuli vmaximi designurit. Cometae inui tus, velatis ratis. Camatam in Carva & Lespore unum eumdemque fuisse meritati commentur & agrenditur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
