# Theatrum cometicum 219.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 219.5 to 219.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/219.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/219.5-2

(qui consentientibus scriptoribus, Polydoro, Jovio, Funccio, Calvisio & Helvico, partae salutis est centesimus septuagesimus supra M.) conclusam. Quae tamen non solida, ut Neubrigensis ait ibidem, sed temporalis fuit, ut postea claruit. Nempe memorati duo Reges nunquam diu inter se quievisse noscuntur: populis hinc inde plecti assuetit, quicquid illi per superbiam delirassent. Atque haec de Cometa isto sufficiant. Antequam tamen ulterius abeam, de hoc puto illa Riccioli ex Cardani l. 2. in quadripartitum textu 54. intelligenda esse verba, quae appono: Anno Christi 1169. Cometa in Scotia apparuit cum duobus longissimis radiis ardens & ingens, mortuusque est Malcolmus 4. Scotorum Rex, dictus cognomento Virgo. Ex Ricciolo haec descripsit Diarii Europaei auctor, &, ut puto, alii. Ego colligo Scriptorem vel typographum annum 1169 pro 1166 posuisse. Milcolumbum enim anno Henrici 2. Regis Angliae duodecimo, qui (sicut & Funccii, Jovii, Calvissi & Helvici rationes referunt) fuit à Christo Nato 1166. vitae finem imposuisse Polydorus ait. At reliqui cum Buchanano excessum ejus in 1165. referunt. Neubrigensis Malcolinum vocat (unde aliis Malcolmus) & mores ejus castos mirè laudat, tempus mortis non definit. passim. (b) Ibid. & pag. 529. Bunting, (a) Trithem. Chron. Duc. Bav. p. 108. Avent. Ann. 6. p. 516. & 7. p. 525. (c) app. apolog. pro Otione IV. p. 427. Meibom. not. ad histor. Gerhardi de Henr. Leone p. 266. Calvis. (f) Bunting. ad 1169. de regno Ital, fine ad ann. 1165. Sabell. Calvis. ex Tyrio ad ann. 1167. Confer cum annotatis ad 1165 [m) Calvis. ad ann. 1167. [a] Neubrig. I. 2. c. 24. [] Sabell. ibid. [e] Sabell. ibid. Enn. 9. l. 5. ab init. CCXLII. Anno Christi 1172. circiter in Vigilia Natalis Domini, in occasu stellae um coloris, quarum una erat magna, altera parva, apparuere, fueruntque initio quastanjunctae, postea disjunctae & longo spatio distantes apparere desierunt. Hinc civitatum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
