# Theatrum cometicum 22.5-2-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 22.5 to 22.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/22.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/22.5-2

Signa, quorum Salvator meminit Luc. XXI. 25, ut & illa Joël. 11. si huc applicare libab) non sunt ejus generis. Referuntur enim illa (i) peculiaria signa diei extrem, hinc procul dubio brevi ante ipsum apparitura, nec ea secundum ordinematurae consueta, qualis v. g. perhibetur Eclipsis tempore passionis Christi. Jamautem Cometae vulgares, ut & Eclipses luminarium ordinariae, jam inde audito mundo longè ante & post Christum natum apparuerunt, ut historiae fidesimul ratio suadet, in his ergo nil novi aut insoliti: ex naturalibus causis utulatim oriuntur, ita sensim intereunt: * eorundem motus, & affectiones au mente praecipi atque ab artificibus praedici poterunt, experientiâ certissim teste: quod facile quis de supernaturalibus, ex certis causis naturalibus munmè pendentis quod vult Amicus, solius Dei nutu actis, nec absque ejus speciali dispositione extituris, haut affirmaverit. Nihilominus tamen etiam supernaturalia illa, quorum Christus meminit, non merè malorum indicia, sed & bonorum bonis, ipso indice Salvatore nostro, illustri à ficulneis fructibus petita similitudine: (k) levate, inquit, capita vestra, quoniam appropinquat demptio vestra &c. 28. seqq. Cometam Hierosolymitanum ejusdem cum ordinariis, de quibus nobis conditionis haut esse argumento est situs, qui describitur continuus unius au integri super urbem, quod ope solius naturae sine singulari Dei concursum facile concipitur evenire posse, quae hujus Cometae circumstantia fidei histam cae debita si vel infringi, vel in dubium vocari meritò posset, nihilo plus cere convinceretur hic ipse Cometes ad praesignificationem excidii Hierosilimitani, quàm (l) Eclipses luminarium loco citato memoratae, quae tamen en cidium hoc praecessisse proximè, nullae memorabiles, ne dum supernaturalem praeter consuetum ordinem naturae, leguntur. Unde reliquum est signorum hîc loci, non excidii Hierosolymitani, sed extremi seculi potissimùm fieri man tionem. Neque proinde Sacras Literas praesignificationi Cometarum patron nari. Suppeditabit ergò pro eadem, si qua sit, argumenta, Natura ipsa. Praevocant hic uno omnes ore Cometomantae ad unam rerum Magistram Expe rientiam, hanc solam crepantes suae sententiae vindicem protrudunt invitam Nullus, inquiunt, impunè visus unquam ferali crine Cometes, cuncti lemasecum traxere malorum: semper igitur apparentem Cometam è vestigio seque tur mali quid, ac idcirco mali praenuncius & signum Cometa quicunque.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
