Latin
22.9 to 22.10
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 22.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Contra hos rectissimè depromsit Argumentum Auctor ex historica fide: prioribus enim ad concursum extraordinarium ac specialem Numinis fugientibus, auctoritate sacra jam satisfecit. Major adversariorum est, hinc nec probatione eget. Est enim eorum argumentum hujus modi: Quod semper mala post se trahit illud est malorum praenuncium. Cometae semper mala post se trahunt: erga Cometae sunt malorum praenuncii. Negat Auctor partim majorem universaliter veram, quod in hac argumentatione requiritur, partim minorem. Majorem: quia minimè sufficit ad praesignificandi vel praenunciandi rationem semper mala sequi, ni simul &sola ea sequantur, caeteroqui si &bona Cometae praecedant, indifferentem habebunt praesignificandi vel praenunciandi rationem tamad bona, quam (m) Si quis quam ad mala, quin ea ratione praesignificandi privilegio excident potius, maex prufessivelit probare ximè cùm ex hac sola, nec enim aliunde poterunt, roborare sententiam suam Cometas satagant. Major igitur sic est reformanda: Quod semper &solum malum prae mala tantum praesinet cedit, est mali praenuncium.