Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 220.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sel horum recens est adhuc apud omnes memoria, ut &sequentium, quae in orbe non tantùm belli, sed &pacis artibus gesta sunt. Nam ut Neoptolemi &non tantum Philopolemi, sed &Polemarchi, sic &Irenophili &Irenarchae nostio quoque, licet verè ferreo seculo, non defuerunt. Nempe rerum omnium orbis veluti quidam est. Beatus tamen est qui salutaria monita (quae Deus non tantum per linguas viventes &veridicas, sed &per istas, ut sic dicam, flammiferas mortalium mentibus &auribus, imò &oculis ingerit) ad cor admittit, ut exinde suae libertatis à Deo datae ad virtutem, non ad vitium, capiat experimentum &incentivum.