# Theatrum cometicum 220.9

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/220.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/220.9

Sel horum recens est adhuc apud omnes memoria, ut & sequentium, quae in orbe non tantùm belli, sed & pacis artibus gesta sunt. Nam ut Neoptolemi & non tantum Philopolemi, sed & Polemarchi, sic & Irenophili & Irenarchae nostio quoque, licet verè ferreo seculo, non defuerunt. Nempe rerum omnium orbis veluti quidam est. Beatus tamen est qui salutaria monita (quae Deus non tantum per linguas viventes & veridicas, sed & per istas, ut sic dicam, flammiferas mortalium mentibus & auribus, imò & oculis ingerit) ad cor admittit, ut exinde suae libertatis à Deo datae ad virtutem, non ad vitium, capiat experimentum & incentivum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
