Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 222.10
Unproofread scanNot analysed yet
Jam enim mihi firma stat sententia, ut Communicationem Rautensteinianam (nempe novi quantum tantae dignationis &tam antiquae virtutis &fidei Amico publicè privatimque debeam) omnibus reliquis praemittam, eique Tuam, ut individuam Sociam, adjungam. Atqui jam ini tium sit, propitio Deo Opt. Maximo operis mei, &figurae Observationum Cometicarum, quae ad tricenarium numerum adhuc accedunt, jam sunt in manibus Amicorum editionem in Hollandia curantium, quorum industriae quamprimum Tua submittenda mihi erunt, à quo Amicorum vota &monita operis illius editionem quamprimum perfici postulant.