# Theatrum cometicum 222.10

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/222.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/222.10

Jam enim mihi firma stat sententia, ut Communicationem Rautensteinianam (nempe novi quantum tantae dignationis & tam antiquae virtutis & fidei Amico publicè privatimque debeam) omnibus reliquis praemittam, eique Tuam, ut individuam Sociam, adjungam. Atqui jam ini tium sit, propitio Deo Opt. Maximo operis mei, & figurae Observationum Cometicarum, quae ad tricenarium numerum adhuc accedunt, jam sunt in manibus Amicorum editionem in Hollandia curantium, quorum industriae quamprimum Tua submittenda mihi erunt, à quo Amicorum vota & monita operis illius editionem quamprimum perfici postulant.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
