# Theatrum cometicum 222.6-9

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 222.6 to 222.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/222.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/222.6

Hoc unum addi his optarem: etiam laeta li cidis hujusmodi caeli linguis, ut ipsius Patris Leinbereri utar verbis, praenuncian à Deo, cujus justitiam non solis minis & poenis à malo absterrere, sed & prae missis ac praemiis ad bonum invitare mortales, in aperto est. Cui nos Philosophicis studiis omnibusque conatibus & actionibus nostris famulari, & homines hominibus virtutis praecepta instillare, par est. Quod si & illae hariolationes dummodò non sint illae furibundae praedictiones, quas quaestus caussâ quidam faciunt à Cicerone quoque damnatae) praestant, indulgendum eis tantisper eriu ut piis fraudibus grassentur, & laudatum illud genus fallendi quo per imposturam beneficium datur, exerceant. Ego ex instituto defensa libertate virtutem apertè docere & professus Christi discipuus esse malo, quod olim Doctissimus Vester Maldonatus occasione Nicodem dixit. Non tamen excludo praedictiones Politicas & Ethicas, quae non tantum ad virtutem ducunt, sed in experientia firma & rebus ipsis, scilicet earum caussis, mediis & eventibus suetis fundantur, à prudentia verò modestè fiunt & placidè, & ex Republica. Quas & Cic. 1. de div. commendat. Ita enim ille: Ut ii qui Solis & Lunae reliquorumque siderum ortus, obitus, motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multò ante praedicunt: sic qui cursum rerum creatorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper, aut, si id difficile est, plerumque: quod si ne id quidem conceditur, nonnunquam certè, quid futurum sit, intelligunt. Quod superest responsum candidum & Amicum à Te ad has, ut & ad priores exspectabo; nec non ad illa, quae ad Illustrissimum illum Amicum ex Hevelianis Tecum communicavi die 16. Junii scripta. De cujus Prodromo, quem me curante recte Te accepisse, gaudeo, judicium Tuum exspectabo, ut &, an unicus in hac Scena fuerit mense Decembri, Januario & Februario conspectus Roscius, tum quid de postremo, qui mense Aprili fulsit: sed & an ad Borealem Andromedae conspectus sit Cometes, quod Romani mense Aprili, Gravius Franequera mense Februario & Martio observasse se dicunt, Hevelius autem negat, sentias Velim huic quoque loquaci epistolae aurem patulam praebeas, & me digneris responso quamprimum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
