# Theatrum cometicum 223-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/223-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/223-2

decet, Vir Generosissime, cum Curtio & cum Mathematico commercium esse. Illum nec oblivisci posse nominis sui, hunc nihil facturum praepropere aut festinanter, sed quâ decet reverentiâ Scholae & posteritatis. Scilicet ad me scriptum erat ab amicis Italis, exspectandum hunc mensem, & adfore denuo Cometam matutinum, atque cum phosphoro perambulaturum aurorae confinia, tam protervè tam fidenter asseverantes spernere non debui. Itaque eò differendae literae videbantur, ut novam mostellariam ferrent. Vana spes & Cometa nullus fuit. Eventus tamen tam varii tam versicolores, ut argumen ta disceptandi suggesserint iis, quibus ex conjectando questus est. Scilicet de Archiducis Serenissimi morte, prodidit omne caeli secretum Cometa, Nam Oeniponti spectatus est imminens silvae, ad quam Princeps pridie venatum concesserat, quasi non aliunde spectatus commutasset locum. * Et isti tamen tales se per Aulam ansati circumferunt. Estque hodie Viennae, qui adhuc plura minatur, etsi tam citò non evolvenda. Caeterum plura nec immeritò indignantem, increpat objurgatque tabellarius, nec plura sinit, quam ut libellum hunc adjungam authoris, qui haec scribenti adstat, simulque monet 1000. exempla itineris Cometici Ingolstadii impressi prompta fore, ubi Generosissima Dominatio Vestra imperaverit. Ei me unicè commendo persistoque G. D. Vestrae. Deditissimus Servus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
