# Theatrum cometicum 223.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 223.1 to 223.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/223.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/223.1

brutorum appetitus non regitur ab astris, & tamen magnas habet vires ob caussas internas & externas. Tanto magis locum id habet in homine, quem Deus ratione praeditum & libertatis capacem esse voluit. Ejus tamen indoles non aequè felix vel proba est. Sicut & in omnibus rebus magna cernitur vicissitudo & varietas. Nempe & agri eidem climati subjecti multum differunt, Hîc segetes, illic veniunt felicius uvae. Virgil. Ita & inter nos non omnia possumus omnes, ut ille canit. At verò indolem humanam penitus non novimus, nec si nossemus, effecta futura, imo nec experimenta, quae pro rerum occursu variant, scire possemus. Cum verò hae sint infinitae, patet nullam hic certam divinatricem scientiam dari posse. Liberae quoque voluntatis majorem quam astrorum vel naturalium caussarum esse vim, docet experientia & vetus illud dictum, Sapiens dominabitur astris. Multa enim astris & naturae contraria agit, & tam illorum vi influenti, quaecunque tandem illa sit in haec inferiora agens, quam naturali propensioni fortiter resistit, hujus etiam vitia corrigit institutione & industriâ. Benè observat Doctissimus Auctor voluntatem Angelorum bonorum & malorum, inprimis verò divinam providentiam in actionibus humanis concurrere caussarum naturalium efficaciae repugnantibus, ut ita nulla divinatrix scientia certa, nulla necessitas inevitabilis hic dari possit. Hanc homini à caelo non imponi, documento est cursus ejus immutabilis, & actionum humanarum mutabilitas, ex inconstantia mentis & varietate objectorum crebrò proveniens. Occupantur multi in scrutandis hominum ingeniis & diversis eorum temperamentis assignandis. At videmus haec non posse certò assignari illis, qui sub hac vel illa constellatione, ut voce Juli Firmici, à sententia tamen ejus alienus, utar, nati sunt. Tanto vero minus eis temperamenta in futurum certò assignari possunt, quae victus ratio & mul tiplex artis industria saepè mutat, & quorum progressus & eventus nulli divino patet. Videmus quidem & experimur crebrò cupiditates voluntatem obnitente ratione in suas pertrahere partes, ut illa hujus ducis transfuga evadat. Saepè tamen illas comprimimus, coërcemus, infringimus, domamus. At in futurum motus voluntatis quibus certi legibus adstringi potest? Optimè Auctor fatum, sive illud Chaldaicum sive Astrologicum, sive Stoicum sit, impugnat. Nil Deo & homini convenientius Libertate dari potest.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
