Latin
CUMELAE MUMI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 227
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo tam haec, quàm illa assiduò, modò hîc, modò illic grassantur. Sed &bonis, in tanta licet orbis corruptione, locus relictus est. Idcirco alibi omnia prospera laeta eveniunt; non secus quàm hic saeviente gelidâ brumâ, alibi felix luxuriat aestas; &Sole orbem nostrum collustrante, tenebrae nocturnae premunt Antipodes, qui adversis vestigiis contra nostra stant vestigia, ut Cicero alicubi loquitur. (4. Academ.) Atque haec etiam infinitis aliis accensenda, manifesta sunt divinae providentiae documenta, etsi nullus Cometa orbi nostro exhibeatur. Sed *quo prolabor mei &negociorum, sed &Curtii, quicum mihi res est, oblitus? Constat tamen mihi &hic ratio facti. Habes, Eruditissime Curti, loquax pro curto responsum. Hoc gratum in Te animum meum de illo egregio libello ad me misso, &à me cum cura perlecto &relecto ac expenso, testabitur. Sed &studium in Auctorem Doctissimum, qui mihi tale munus per Te misit, &aliquot etiam verbis adscriptis, meditatam &longam epistolam promittentibus. Denique studium discendi. Hac enim fini cuncta ista a me proposita sunt, sicut &priora, ad quae responsum justum Celeberrimo Nomini Tuo, hac contrarium, sed illac convenientissimum, exspecto. Velim quamprimum mihi re scribas &responsum absolvas, quo etiam inter Te communicata absolvantur, &Rautensteinianis, quae jam cuncta in Hollandiam misi, prelo subjicienda, subjiciantur. Separari enim ab Illustrissimo illo Viro, cui tantopere conjunctus es, non potes. De 1000. exemplaribus Typi Cometici Ingolstadii impressis, quae mihi pro vestra humanitate offertis, amplissimas ago gratias. Sed stat sic sententia, ut hunc typum unà cum reliquis, qui jam ad 40. numerum accedunt, &ad quinquagesimum ut puto venient, in Hollandia aeri incidi faciam, quò omnes ab eadem manu &in eadem charta veniant. Vale T. Observantissimus &studiosissimus.