Latin
STANISLAUS LUBIENIETKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 229
Unproofread scanNot analysed yet
COMMONICATIO UTETIA TARISIORO M BROSSELLANA. Hamburgo Lutetiam Parisiorum die 27. Iunii 1665. Illustrissimo &Humanissimo Viro, Domino PETRO BRUSSELLOP. F. in Suprema Regni Galliae Curia Senatori Gravissimo STANISLAUS LUBIENIETZKI de LUBIENIETZ S. P. D. Um Tibi grata esse illa, quae Tecum de Rerumpublicarum statu, commoda ejus quâ datur promovens, communicare soleo, intelligam, nunc quoque aliquid hujus argumenti dare ad Te constitui. Germania inter simultatum &dissidiorum motus nutat: Polonia inter externarum &domesticarum non tantùm moElitionum, sed &turbarum bellicarum acria certamina de salute periclitatur: Batavia cum Anglia, dum parta tuetur, adhuc iniquiore Marti decertat: Dania &Suecia firmis foederibus tutae, sed &Gallia cumprimis Vestra (quod me melius nosti) Virorum viriumque potentissima, tantae rei eventum praestolantur: Hispania inter Regem Senem &Infantem, utrumque im becillem, versatur: Italiam Turcici belli metus &privatorum commodorum ingens studium alioquin exercet. Atque haec jam est universae Reipublicae Christianae facies. Felix terque quaterque, qui se ita coram Dei facie hîc in terris componit, ut eam in caelis olim aeternum intueatur, inenarrabilibus potiturus &fruiturus gaudiis! *Quantoperè hîc Deus humani generis bonum promoveat. minas pollicitis, &haec illis sapientissimo &saluberrimo consilio miscendo, nuperi quoquè docuêre Cometae; quos ego non tantùm tristium, sed &laetorum jupraenuncios vocare soleo: idque me in opere meo, quod, ut nosti, molior, vante Deo, sat multis &claris exemplis probaturum confido, utque &symbolam in medium afferas, rogo &obsecro. Tam illustri affulgente occasione, caligines tenebrasque intempestivi silentii quaerere nolui. †Hoc enim foret in illis cum bona Philosophiae non Contemplativae tantùm, sed &illius Activae fruge, sapientiae &virtutis appetentes, quantum opus est, exsatiatura, &,vel propriae intentioni, methodo, spei, vel sententiae non paucorum Praestan tissimorum Virorum credendum est, publicè profuturâ, latere. At hoc boni Viri, multò magis hominis Christiani &pietatem profitentis officio, repugna re duxi. Opus illud reddet illustre argumenti de Illustrissimis in caelo signis, qualia Cometas unà omnium Sapientum gentiumque vox celebrat, dignitas Tum verò &congeries Illustrium Virorum Rautensteiniorum, Heinsiorum, Heveliorum, Bullialdorum, Bartholinorum, Kircherorum, Ricciolorum, Curtiorum, Schottorum aliorumque, quos recensere longum foret, qui meritis suis Orbi literato satis jam olim innotuerunt. His non immeritò accedes, cujusconsecunque generis materiam dicendi elegeris, ut nomen Tuum aeternitati cres. Rerumpublicarum Christianarum Statis dubitis &vericulosus, Germania in ancipiti. Polonia in arcto. Hollandia bello Anglice in mari ardet. Dania &Suecia in tuto,