Latin
23.4 to 23.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 23.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Istos qui à nobis videntur accipere à Sole lucem &caudam idcircò gestare, ipsamque a Sole aversam, quod ipsa nil aliud sit quàm effluvium ex capite vi lucis trajicientis factum, adeò ut Cometa effluxu continuo demum exsolvatur. Verum ut taceam caetera, huic sententiae obstat, tùm quod dios non possit, quonam modo aura aetheria aliàs placidissima non modo in concretionem moveatur, sed etiam concreta motum tàm velocem accipiat: tùm quòd nulla concipi possit capitis Cometae tanta densitas, quae effluxioni tantae tàm continenti, tàm diuturnae sufficiat. Sed &illam Aristoteli notam Italicorum quorundam qui Pythagoraei dicebantur, tum Hipprocratis, Aeschyli, Chaldaeorum, Diogenis, Phavorini, Appolinii Myndii, Possidonii, Artemidori &Senecae sententiam, quae &multis Recentiorum necessitatem significationis, &solius quidem sinistrae, à Cometa removentium placet, Cometas esse Planetas extraordinarios, certo tantùm tempore apparentes, improbat. Postremo, inquit, facere Cometas ex operibus naturae aeternis, dictu longe est quàm captu facilius: siquidem mundus tantus non est, ut tantis illis corporibus perpetuam statamque excurrendi licentiam faciat. Quippe cum immensi deberent esse circuli qui illos tàm longis intervallis reducerent: &nullus Cometa ad nos bis accessisse memoratur. Concludit tandem: Cum igitur videamias tibique difficultates occurrere, planius est, ut nihil definiamus. Ne pluribus te morer: maximi quique Mathematici, Joannes Regiomontanus, Thomas Hagecius, Tycho Brahe, &antè eos Messhala, clarus inter Arabes (hi tamen sunt curiosissimi siderum rimatores &ingeniosissimi interpretes) inter occulta naturae miranda potius quàm rimanda, &humano intellectui impervia, Cometas posuerunt. Adhaec excellentissimi quoque Mathematici, quos mox videbis, Cometis nullam efficientiam in terrena, omnium minimè in humana, tribuunt. Unde igitur alii habent illa, quae tanquam Oracula pronunciant, dum de capite hominis ex astris decernunt, &ex Cometis de salute Regum &Regnorum sententiam ferunt? Modestos &pietati publicisque utilitatibus deditos Astrologos, quibuscum &ipse amicitiae fide jura &commercium literarum colo (quorum nonnullos &Tu nosti &amas) excipio. Illos vanos, audaces &turbidos peto, &,si precibus locus, ut suae &aliorum saluti alia ratione consulant, melioremque credulis mentem ac Rebuspub. quietem restituant, peto. Sed progredior ad Tuam de mea sententia &quaestione sententiam. Tam Amici Amstelodamensis quàm Tuae objectiones mili pergratae sunt eruntque si eas amplius feceritis. Oculos enim mihi in multis aperiunt, &ad quae respondendum sit aliis meae sententiae adversantibus, demonstrant. Itaque si vobis, quod non immeritò spero satiffecero, multis aliis simul satisfacturum me non dubito.