Latin
23.5 to 23.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 23.5-3-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne virga justitiae malum significat fonti qui capite plecti dignus, flagellatione sola dimittitur: sequitur tamen istud signum magnum bonum, nempe vitae condonationem. Sic v. g. si Cometae sterilitatem in horden, trineo, &aliis esculentis portenderent, an interim non posset abundantia esse olei, vini Apoc. 6. 6, nec non victoriae, mercaturae commoditas &c. Sic ergo major aliquid falsitatis haber. Quod vero dicit signa incerta ne signa quidem esse, nonne omnia fere signa incerta sunt, campanae sumitus indicat, cuncionem esse habendam, quoties autem &quam facilè istud impediri potest. Nonne medicorum signa, ex quibus de qualitate morborum, instante sanitare, morte &c. judicant, omnia sunt incerta, &tamen signa sunt, quae saepè non fallunt. Rubor cauli matutino &vespertino tempore, signa sunt pluviae vel serenitatis, sed incerta. Ex Marchia Hamburgum d. 20. Aug. 1666. Egi diligenter tam Amici Tui Anisterodamensis objectiones quàm responsiones Tuas ei factas, quamvis inter varias occupationes meas, quae non patiuntur, ut Tibi solidum super hac quaestione dem responsum &judicium, quod desideras &à me expectas. Ut tamen Tibi obsequar, sententiam meam paucis dicam, &liberè quidem, sicut mones. Quod ad objectiones Amici illius artinet, is quae per accidens fiunt, per se fieri putat, quae ab arbitrio pendent necessitati subjicitur, quae indifferenter se habent, determinat, subordinata sibi invicem opponit. Quod ad Tuas responsiones, eae nec mihi, farcor, satisfaciunt, adhuc quidem. Non enim de hac materia cum debita cura, quae moram &otium requirit, inter strepitus negotiorum meditari potui. De veritate sententiae Tuae nondum iudicare possum. Videor enim mihi me nondum eam plenè intellexisse fundamentaque ejus ignorare. Ideò etiam nondum video quàm commodè verba Jeremiae Prophetae c. x. 2. allegaveris. Velim itaque sententiae Tuae de Cometis fundamenta mihi exponas, tùm etiam quid voce praesagiendi intellectum Tibi velis, explices. Non enim sufficit dicere, Te eam in latiori significatione sumere. Exempla de ambitione &avaritia integram rei difficultatem non exhauriunt, &Ethicis non Physicis conveniunt. Sunt enim causae subsequentium malorum vel necessariae per se, vel ex Dei decreto &destinata poena. Itaque non videtur mihi hanc vocis istius acceptionem latiorem dici posse. Quaero igitur an eodem modo bona bonis &mala malis portendat Cometa, quo Concionatur malis mala, bonis bona praedicat?