Latin
231.1 to 231.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 231.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid in hac re opera meae exposcis, eam Tibi libentissimè offero. Haec sunt quae ad Te nunc scribenda censui, gratiis Tibi actis pro illa sincera &cordato homine digna Rerum publicarum orbis Christiani praecipuarum descriptione. Plura aliàs, ubi induciae forenses molestiam litium &molem negotiorum, quae amicitiae officia disturbant, ex parte sufflaminaverint. Interim lius qualibuscunque fruere, &pro Tua humanitate favere mihi non desine, Hamburgo Lutetiam Parisiorum die 31. Iulii Anno 1665. TUis gratissimis literis die 17. Julii datis paucis &festinatâ manu nuper respondi. Verùm extemporalis illa scriptio Tuae non tantùm dignitati, sed &humanitati ac benevolentiae singulari, adeoque officio, mihique ipsi non satisfecerit, Quapropter nec in censum referenda est. Nunc etsi paulò plus otii nactus sim, non tamen tantum quantum ad implendam officii in Te mensuram sufficiat. Vehementer me solicitum tenet effusa in me benevolentia Tua, qualem me non me ruisse, meritò agnosco. Utinam mihi salvâ Tuâ tùm modestiâ, tùm rerum privatarum ratione, liceat humi serpente, qui agricolis convenit, &minus terso candido tamen stilo, Te Tuosque ob praeclara merita (quorum jam olim consciu sum) laudibus in caelum efferre! Utinam integrum sit Clarissimum in orbe, tot Scriptoribus rerum celebratissimum nomen Tuum, tanquam vivam Optimi Viri &Optimi Amici iconem, in Palatio Senatus Philosophici (quem ad considerandum non Cometam tantùm, sed &multiplex Magistratûs &Viri Christiani, quod Praeco ille caelestis in memoriam revocat, officium, cogo) ponere, &memoriae aeternitatis consecrare! Sed Te invito nihil hîc faciam. Rogare tamen ausim, ut adsentias mihi, qui è re publica judico, ut Viri literarum humaniorum virtutumque studiosissimi, tanto magis illustri aliquâ dignitate conspicui, non lateant, sed potius prodeant in publicum, &non dicto solùm, sed &facto ac exemplo egregio omnibus, junioribus praesertim &tùm sui aequalibus, tùm etiam inferioribus, ad virtutis Templum ineundum praelucere, eisque facem praeferre velint. Quod si abs Te impetro, agnosco &utilitati publicae non parum, meo operi ornamenti multum accessurum. Exspecto itaque quae sit tandem futura de eo Tua sententia, cui ego meam commodabo.