Latin
231.5 to 231.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 231.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hic etiam annus (e) Fratrum Ordinis Theutonici (qui Cruciferi vocantur) à Conrado Masovio, quòd Pruthenis terras suas infestantibus resistere non posset, invitatorum in Prussiam ingressu celebris evasit. Sequens autem nativitate Rudolphi Comitis Habspurgensis, qui postea Imperium Romanum magnâ cum nominis sui gloriâ tenuit, &Serenissimae ac omnium Europaearum Clarissimae Domûs Austriacae, tot imperia ®na possidenti, maximè felix conditor extitit. Eodem die (f), qui septimus supra vicesimum Aprilis fuit, Otto Imp. mortuus Brunsvigae putatur. Sed alii (g) 15. alii 19. Maji diem morti ejus assignant. Quicquid de die sit, satis hîc quoquè patet Cometis non tantùm obitus, sed &natales Principum succedere. Eodem anno (h) bellum inter Mediolanenses &Parmenses pace compositum. Hi etiam foedus cum Regiensibus juxerunt. Tum &inter Faventinos &Forojulienses pactae induciae. Anno decimo nono supra undecies centesimum Henricus 3. (a) Sigon. Trith. Bunting. &alii ad ann. 1216. *Idem l. 16. initio. (e) Idem I. d. (a) Taraphia in Henr. Calvis. ad ann. 1217. (e) Liber Ord. Pruss. Chytr. Funce. (f) Bigon. ad 1218. Buchola, ad 1218. Henningestus, El. Reusn. &alii, (g) Calvis. ad 1218. Albert. Stadensis apud Mei(b) Sigon. I. d. bom, apolog. pro Otione 4. p. 195. Rex Angliae, datâ in matrimonium Joannâ sorore regi Scotorum Alexandro libe hujus sorore in matrimonium collocata, firmam &fidam pacem cum eo inivit. Eadem anno (k) bellum quidem inter Faventinos &Imolenses erupit, sed mox par laetâ compositum est. Hanc &Pistorienses cum Bononiensibus tunc inivêre. Hi etiam cum Regiensibus societatem restaurârunt.