# Theatrum cometicum 233

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, MIM TAMITIIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/233

Quod autem ad hunc spectat, prodidit memoriae Plutarchus in Aristide, aliquando Epaminondam tanti Amici munificentiâ in studiis sibi gratis juvari se passum esse. Pariter Aristides ipse Egregium Ducem & Imperatorem suis virtutibus, * virtute bel lica & simul moderatione animi, & aequitate, tum constantiâ, gravitate, Reipublicae studio, continentia & justitia († quae ei cognomen & maximam laudem, sed & invidiam peperit) exhibet. Quamobrem meritò Plato, Deus ille Philosophorum dictus, solum Aristidem inter tot magnos alioqui viros, quos tulêre Athenae, praestantium ingeniorum feracissimae, Ocellus Graeciae, mentione dignum pronunciavit; quod in Republica tractanda virtutem sibi habuerit propositam. Et Plutarchus in Catone Majori primum inter Graecos Virum eum vocat, & Catoni praefert, quod ejus imperia rebus Romanorum jam tum magnis nihil magni addiderint, at in Aristidae praeturis honestissima, clarissima & prima Graecorum facinora memorentur Marathon, Salamis, Plataeae. Verum in illo quoque maximè eadem illa duo, pecuniae scilicet contemtum, & pro re nata usum admiror. Ille ita in eo enituit, ut perpetuò non minoris paupertatis quam trophaeorum gloriam faceret, & publico judicio Calliâ Atheniensium ditissimo in extremâ, sed laeta, & sortem suam aequissimo animo ferente paupertate, beatior pronunciaretur. Is verò etiam apparuit, quod eodem animo erga amicos illumque ipsum Calliam necessarium suum, quo Epaminondas in Pelopi dam, ut & Plato in Dionem Syracusanum fuerit, ut non tale amicorum muneribus indixerit bellum, quod componi nulla pace aut conditione potuerit Qui verò? * Nempe ea quae ad conservandum ac divitias parandas faciunt, illiberalia judicando, non vero ea, quae liberalitati nullum lucrum admittenti & splendori serviunt repudiando. Qua ratione factum est, ut sumtus haud illiberales, aeque ut Epaminondas & Plato studiis, quibus delectabatur, impende rit, docente Plutarcho in vita ejus. Noli itaque mirari, Amicorum Optime, quod ego pariter simul & tenuem sortem gravemque fortunam modestè feram & sumtus haud exiguos in haec, quae non tantum me & Amicos delectant, sed & tum me annitente, tum illis judicantibus, publicis commodis famulabuntur, velim facere. Parabit, credo, Deus, studiorum meorum optimè conscius, Patronum & Maecenatem talem qualem auguraris. Hunc me alioqui paternâ ejus gratiâ possidere, agnosco gratus, nec non quorundam me Fautorum liberalia studia experiri, qui si vellent, in oculis & auribus generis humani beneficia eorum depraedicarem, prout quidem eadem agnosco & veneror debito cultu, commodatâ fideli industriâ & grato animo, tum & votis sinceris (quid enim nisi vota supersunt?) penso, cum nec eorum fortuna sublimis desideret remunerandi vicem, nec mea dejecta suggerat restituendi facultatem. Quod reliquum est, velim mihi ad haec rescribas, quamprimum per gravia Tua negotia fieri id poterit, & porrò Vale & omnigenâ prosperitate diu literarum commercium mecum colas. fruêre Illustrissimo Nomini Tuo studiis & officiis addictissimus. Omnibus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
