# Theatrum cometicum 235.6-9

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 235.6 to 235.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/235.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/235.6

Sed ut de eventis Cometae apparitionem secutis aliquid dicamus, proximus qui eam praecessit annus suis quoque non caruit malis. Italiam enim, revocatis Guelforum & Gibellinorum certaminibus & armis civilibus, miserè laceratam Sigonius (d) refert, nec patriae suae urbis Bononiensis calamitatis oblitus. At anno postero (e) Imperatorem inducias primùm, mox pacem à Pontifice Romano (fuit is tunc Gregorius ejus nominis IX.) obtinuisse, sacris diris exemtum, & liberali ac laeto convivio Pontificio adhibitum testatur. Laetos tunc omnes non tantùm saliarem in modum triduo epulantes, sed & ubertatem pacis silente, ut Trithemius (f) ait, à tumulta bellorum terrâ, gavisos fuisse, nemo non videt, & Auctores (g) memorant. Mediolanensium tamen ferocia, quominus illa pax & laetitia plena foret, impediit. Sed & postero anno Bononiae & alibi tumultuatum, & foedus contra Imperatorem sancitum. Inter haec Gregorius Imperatori conciliatus, unà cum eo paci reducendae operam dedit. Ideò Imperator laeta spectacula populo Ravennati edidit. Neque tamen hac ratione Lombardos rebellioni assuetos ad officium revocare potuit. Alibi quoque pacem Anno 1230. & paulò post compositam fuisse Trithemius (b) adnotat. Sequentes anni sua incommoda & commoda, ut sunt semper humana, enumerant. Ibi locustas edaces, saevam procellam aeris & belli, & ejus pedissequam penuriam (1): hic concordiam, pacem (k) ubertatem ac meliorem rerum faciem restitutam. Hanc certè Bononiae, Petavii, Veronae, Confer de Anglis Polyd. hist. l. 16. p. 294. 308. Camden. 2. part. hist. Elisab. ad 1580. p. 314. (a) ad ann. 1237. (d) ad ann. 1230 & seqq. Ursperg. ad 1229. Chron. sine. Paralip(a) Chronol. p. 306. (g) Avent. (f) Chron. Hirsaug. ad 1239. [a) Vid. & Paralip. & Trithem, ad 1230. (h) Chron. Hirlaug. ad 1230 & 1532. them. I. d. Mantuae, Mutinae & alibi, ac laetitiam populorum ubique tripudiantem Sigonius amo tricesimo tertio supra Mec. Trithemius* vero pariter laetum pace annum tricesimum quintum supra duodecies centesimum monstrat. Tricesimo quarto autem inter fuemis solito asperioris (a), rerum inopiae, pestis aliaque prodigia, omnium trutilissi mum illud fuisse ait, quod populi pacem, quam priore anno rigantibus ora lachrymis innum ne Jesu Christi jurarant, fermè omnes uno tempore eruentandis mutua cade manibus adsint.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
