# Theatrum cometicum 235

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/235

Si mortuis, quos non esse vox divina pronunciet, in mec illo Philosophico Senatu locus esset, nullum Maximi, Fortissimi & Doctissimi Senatoris exemplar expressius & omni virtutum specie instructius, quod in ea amplissimâ sede & tot Illustrissimorum ac Eruditissimorum Virorum contubernio collocarem, reperire possem, quam Parentis Tui τῷ κακηρίτε, beati) de quo aliàs dabitur mihi, ut spero, dicendi locus. Hic enim verecundiae & modestiae Tuae mihi consulendum est. Quod itaque Senatus ille meus, quem mihi cogendum Amicorum auctoritate sumsi, jure & libertate usus Philosophicâ (cui nominum generi, ut nosti, jam olim licet sub paupere tecto Reges & Regum vitâ praecurrere amicos) tantum ornamenti & splendoris ad Illustrissimo Nomine Tuo sit habiturus, amplissimas ago Tibi gratias. Licet autem Mathematicis disciplinis operam Te non dedisse dicas, eliges tamen aliquod Politicum aliudve argumentum, ut in publicum consulas & in medium afferas, quod & Tibi magnam, apud seram quoque posteritatem, rectius de rebus, ubi invidiae fervor refrixerit, judicaturam, laudem & omnibus utilitatem afferat. Quod si maturè feceris, prin cipem Tibi locum ex dignitatis Tuae amplissimae, sed & veteris necessitudinis nostrae ratione in illo Senatu dabo. Jam enim in opere meo quamprimum edendo Amici & prela in Hollandia desudant. Haec etiam, quamvis modestiae Tuae conscius, ignorare Te nolui. Vale, & fac ut prosperè agas, & Tuam in me benevolentiam constantem retineas, qui sum Illustrissimo Nomini Tuo Omni studio, cultus & officio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
