# Theatrum cometicum 237-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, COMMONICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/237-2

COMMONICATIO MDOROI GERRIOTIANA. Nobilissime & Ornatissime Domine. Ultum mihi gratulor de singulari benevolentia Nobilissimae D Vestrae, cujus argumenta in dies accrescunt. Nec diffiteor mul tum me quoque eidem debere, daboque operam sedulò ut ei dem, prout aequitatis postulat ratio, debito modo respondeam Mitto quae de Cometa hinc inde accepi. De quo argumente plura nobis in dies exspectanda sunt. Haec libenter meritoque cum Nobilissima D. Vestra communicabo, mutuoque mihi talia ab Eadem communicatum iri non dubito, omnia semper facturus grata & accepta. Hamburgi 15 Decembris 1664. Nobilissimae D. Vestrae Ad Nobilissimum Dominum Ottonem Omni studio & officio addictissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
