# Theatrum cometicum 239.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 239.1 to 239.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/239.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/239.1-2

Qui tamen unius anni intervallo, quod ad annos Henrici attinet, ab eo abit. Ideò & hic inducias quinque annorum, inter Henricum & Ludovicum Gallum initas, ad ann. 1242. (quae & Calvisii computatio est) Henricus 26. annotat, quas Polydorus * ad 1243. Henrici 26. annotarat. Sic illa Walliae subjectio à Polydoro † in annum Domini 1241. Henrici 24. à Jovio autem in eundem quidem Christi, sed 25. Henrici annum refertur. Mox † Richardus regis Henrici frater Sanctiam (aliàs Cynthiam) sororem fratriae suae uxorem accepit. Quarta earum soror Beatrix (a) paulò post Carolo Andegavensi Ludovici fratri, regi Siciliae nupsit. Ita istae sorores felicibus auspiciis tres quidem tribus regibus, quarta Principi Regio nupsêre. Inter haec Anno 1241. quo Cometes luxit, Clementia Imperatoris miseriâ, precibus & lachrymis Faventinorum rebellium, ad vitam eis dandam expugnata, & simul laus ob cives servatos eluxit. Idem tunc rem pro tuenda Imperatoria majestate prosperè gessit, belli & pacis artibus praestans, universâ Romaniolâ sui juris factâ. Decessit interim Gregorius IX. Pontifex Romanus, & intra paucos dies Celestinus III. ei substitutus. Inter haec Italia bello diuturno & gravi implicita, multis conflictabatur adversis: ita tamen ut hîc vel illic laetitiae documenta & pacis studia & commoda, referente Sigonio (b) non defuerint. Nam & stannum (c) Anno quo Cometes luxit in Germania, sicut intra decennium (a) in Polonia ad Bochnam, & Veliciam sal fossile & singulare, magno cum omnium gaudio & commodo, inventum est, & Christianorum in Palaestina & Hispania contra infideles bellantium res illâ tempestate laetae fuêre. Reges Angliae & Scotiae Anno 1251. Legationibus, amico colloquio & affinitate pacem fidam inter se firmasse, Buchananus (e) auctor est. Eodem anno (f) Wilhelmus Comes Hollandiae Elifabetam illam Brunsuicensem, in avito Sponsae Brunonis vico, laetissimis nuptiis sociam vitae & thori sibi adjunxit. Poloniam interim, Silesiam & Hungariam Tartarorum saevitia (g) miserè laceravit, aliaque tristia, ut fieri solet, hîc & illic contigerunt. (a) Serres in Ludovico IX. (a) Chron. Polon. (c) Calvis. ad 1241. (a) lib. 7. in vita XCV. Regis. (5) Bunting. ad 1251. (g) DuCCLIII. Anno Christi 1254. Cometa per aliquot menses in Germania visus est. Hunc venti inusitati, silvas, casas, domos atque arbores evertentes, mortalibusque universis & pecoribus maxima detrimenta afferentes secuti sunt. Ad montem Attinum collatis signis Florentinorum & Pisanorum certatum est graviter. In agro Veronensi monstrum ex equa, quadrupedem foetum humano capite repraesentans editum est. Ad cujus murmur, vagitum & confusum humanae vocis sonitum, agricola ruris illius, novo spectaculo perterritus adcurrens, gladio ingenti monstrum occidit. Quo facto ab Agricola perpetrato ad judicium statim tractus est, interrogatusque de origine monstrosi partûs, atque causis occidendi, horrore atque abominatione rei se hoc fecisse respondit. Quo audito ab omni suspicione tunc statim est liberatus. Rockenbachius.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
