# Theatrum cometicum 239.5-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 239.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/239.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/239.5-2

Anno Christi 1254. Cometa in Germania per aliquot menses conspicuus fuit, sequente vehementi copiâ ventorum. Ricciolus. Anno Christi 1254. Cometa portendit horribilem ventum. Alstedius. Unc Cometem indicat Aventinus * venti vehementis damna ei subjiciens, & Haliquot mensium durationem ei adscribens, nisi quòd tempora Urbani 4. Pontificis huic anno non conveniant. Cautè verò Ricciolus ventum illum magnum secutum esse (quanquam Trithemius eum in annum 1253. referat) Cometae apparitionem ait. Nam ut haec eum propriè portenderit, non adeò commodè dici potest.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
