# Theatrum cometicum 24-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-4

XXXV. Anno Mundi 3889. ante Christum Natum 50. exortum est bellum existen
Caesarem & Pompejum, quod praecessit Cometa. Eckstormius ex Plinio.
Nnus hic Funccio est ante Christum Natum 48. U. C. 705. Bucholzero &
Avico itidem ante Christum Natum 48. sed U. C. 704. Calvisio ante Christin
Natum itidem 48. sed U. 703. Peravius annum U. C. 705. putat. Ante hunc Con
tam gesta sunt multa cruenta bella à Caesare in Hispania, Gallia, (in qua solis vensi vennii spatio 300. vel, ut alii volunt 400. populos subegit, oppida 80. per vim caepit, praelio tricies dimicavit) & Britannia. Gestum & illud Parthicum caede Crassi, hominis extremè avari, tunc verò & direpto templo Hierosolymitano, sacrilegi, filiique ejus & exercitûs Romani celebre.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
