# Theatrum cometicum 24-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/24-5

an vero primario malis mala denunciet, & nonnisi per consequens vel vi etrariorum bonis bona? Si posterius, explicare mentem Tuam ab initio debeas. Prius vix probare poterimus, ut scil. unicum signum numero & forma sit signum irae atque gratiae divinae, sive naturaliter, sive praeternaturaliter erigaturis e. g. signum est gratiae tantum, & principaliter bonis bona denuncians, inimalis nonnisi per consequentiam, si quis gratiâ se indignum reddat. Similes allatum de Sole aliter in lutum, aliter in ceram agente, quadrat in illas re quae Amicus Amsterodamensis bona vocat, licet mala sint in se: sed non in metas, ubi quaestio est, quid porrendant & cui fini appareant. De Sole responetur, ut calefeciat: quod autem calor diversum in diversis objectis paratuctum, id de Cometis dici nequit, quos extra causas collocamus. Quadrare de Sole dici posset, quod & calefaceret & frigefaceret. Existimo igitur marinam Tibi hic difficultatem istam occurrere, ut probes unum idemque signum nihil mutatum, duo contraria significare posse & debere, aut unquam significasse, de quo dubito. Significationis enim Ethicae & Physicae distinctio parum Te mea judicio juvabit. Sol etsi bonis & malis pariter lucet, malis tamen non mal lucet, sicut Cometa malis mala denunciat. Is si Concionatori similis, erit cens Jonae similis. Hic autem in signum irae divinae & interitûs dabatur primario, con rrarium nonnisi à Ninivitis colligebatur. Contrariorum enim eadem est ratio Atque haec nunc sufficiant. Vale. Hamburgo in Marchiam d. 30. Sept. 1666. Ongè majores, crede mihi, me circumstant & premunt undique & al Esiduo occupationes, in opus, ut nosti, non exiguum toto pectore meistebentem. Ideò ad Tuas evestigio respondere non potui: quas profectò habui gratissimas. Fundamenta meae sententiae nosse cupis? En Tibi haec paucis, Divinae aequitati conveniens credo piis praemia, impiis supplicia destinata, perata, semper & ubique praedicari & denunciari, ut verbo Dei, ita & ejus signar illis praesertim Cometarum rarioribus & quodammodo extraordinariis. Hosa terrena agere, eisque insignes mutationes adferre, ordinariae divinae prodentiae non congruere arbitror. Ad actiones hominum voluntarias eos vi quae dam propè incluctabili concurrere, libertati humanae divinaeque justitiae repugnare non dubito. Eisdem non tantùm mala, sed & bona succedere, ill etiam sine Cometis evenire, luce meridiana clarius statuo. Cum autem ad hun rem rectè dijudicandam cognitio generationis Cometarum & loci in quo lucent, sive sedis eorum vel maximè pertineat, de his quoque nonnihil tibi scribanAc primum sententiam Petri Gassendi, & percelebris & pereruditi Mathematici (cujus Te librum non habere, certò scio, vidisse, meritò dubito) Tibi exponam. Aristotelis sententiam de Cometis inferioribus Lunâ difficultate magna laborare solidè docet. Sed mox & contrariam Tychonis (ante hunc Cometae sedem supra Lunam investigasse Gothorf. Vendelinus Vir apprimè doctus de se ait) aliorumque sententiam, difficultatis non esse expertem adnotat. Tum verò & Libavii aliorumque sententiam (quam & Tychoni Fromondus tribuit) Cometas per condensationem viae lacteae generari improbat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
