# Theatrum cometicum 241

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/241

Confiteri autem debeo, praesertin de Cometis, cum occasio nulla in libro meo de Spatio Vacuo (qui tamen nondum typis impressus est) data mihi fuerit quidquam de iis scribendi, quòd nec ullam operam adhibuerim quidquam de iis experientiâ assequendi. Communiter verò, & quod ad primum membrum attinet, statuo illos oriri à magnis tempestatibus, quae ex cavernis mon tium & hiatibus terrae prorumpunt, procellarum caussae sunt. Nam cum ex perientiâ illius à me nuper inventi Ane moscopii (homulli vitro aëris vacuo inclusi tempestatum indicis) edoctus evidenter videam, aërem coortis tempe statibus (etiamsi ultra 100 vel 200 mil liaria oboriantur) praeprimis leviorem reddi, existimo ingruentibus ejusmodi tempestatibus, has ipsas simul particu lam aëris nonnunquam cum impetu avellere, & secum in altum deferre. Unde tum, cum tantum aëris secedit, eo levior ille redditur. Neque verò sequitur (quemadmodum quidam Hafniae opposuisse dicitur) quòd si ventus particulam aëris ab aere auferre, & in spatium circumstans vacuum deferre possit, idcircò & omnem aërem necessario subducat Sicut nec sequitur, cum tempesta aliqua possit regionem aliquam vastare fulgure & igne urbes accendere, & per procellas domos subvertere, imò arbo res stirpitus evellere, quòd idcircò omnes tempestates & venti id faciant Verum est & ad oculum patet, cum aër singulariter levis fit (unde ille homullus tempestatum index extra ordinem descendit) eodem momento certè ingentes tempestates existere. Cujus le vitatis nullam aliam caussam reddere scio, nisi quòd tempore talium tempestatum portio aëris (qui infimam aëris regionem constituit, & humorem in se continet) abscedat. Sicut apparet tem Tempestates TEVE CUTIsumdunt & TE FRercendum vires u dribens Cometarum eo titutorum &crimitarium generatio ex particulis adris à Sale illustratis.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
