# Theatrum cometicum 245.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 245.1 to 245.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/245.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/245.1

rum & Gibellinorum certaminibus gravissimè conflictabatur. Sed inter tot tristia Cometam secuta, non pauca inveniuntur laeta, quae in censum referri merentur. Nam eodem illo anno filia Ducis Burgundiae, magno Principum comitatu stipata, mense Octobre in Italiam laeta pervenit, ut ad Carolum; cui desponsata erat, accederet, honorificè ab omnibus civitatibus sui studiosis excepta, ut Sigonius (a) ait, qui pluribus hanc populorum laetitiam describit. Is etiam inter illas dissensiones & turbas pacis consilia subinde effectu suo non caruisse testatur, ita ut illa tempora (b) tàm pacis quàm belli artes in Italia ostenderint. Celeberrima tamen pax inter Venetos & Bononienses Anno 1273. conventa fuit: quam posthaec Florentinis, Brixianis, Turrianis, Mediolanensibus, Bononiensibus, Cremonensibus, Parmensibus aliisque obtigisse, idem ille auctor (c) literarum monumentis consignavit. Sed & Trithemius anno 1270. pacem inter Coloniensem Praesulem & cives, operâ Alberti Magni, Ratisbonensis tunc Episcopi, Varronis Germanici, imò Varrone, ut Aventinus judicat (d) longè doctioris, initam esse memorat. Eodem anno faedus inter Principes Germaniae stabiliendae publicae securitati conclusum. Postero inducias inter Christianos & barbaros in Oriente, pacem (e) inter Hungariae & Bohemiae Regem sancitam videmus. (e) Calvis. ad 1271. vide Bonfin. Dec. 2. l. 8. p. 330. Dubrav. l. 17. p. 140. CCLXIV. Anno Christi 1273. m. Jul. & August. stella quaedam apparuit, quae à se mirae magnitudinis radios emittebat. Hanc stellam dicebant esse Cometam. Chron. Aug. Nnus iste, quo phoenomenon hoc visum est, electione Rudolphi, Austriacae familiae conditoris felicissimi, clarissimus extitit. Initia imperii ejus pace partâ (a) meliori facie rebus, restituta fertilitate terrae, paulò post victoriis de Ottocaro Rege Bohemiae arrogante obtentis, ac partâ Austriâ, tùm nuptiis filiarum ejus, (b) Mechtildis quidem cum Ludovico Electore Palatino, Annae (c) verò vel (d) Agnetis cum Alberto 2. Electore Saxoniae, nobilitata fuerunt. Inter laeta illius temporis reputes Comitatum (e) Norinbergensem (vulgo Burgraviatum) collatum ab Imperatore Comiti Zollerio Friderico, Induciae inter Hispanos & Mauros Anno 1275. initae; sed & Wincessai Principis Bohemiae & Ottonis Electoris Brandenburg. tùm Caroli Martelli regis Neapol. & Hungariae & Ottonis Ducis Bavariae, cum Rudolphi Imp. filiabus nuptiae (f) tempora illa laeta reddiderunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
