# Theatrum cometicum 246

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, Cap. 33. De Calo Empyreo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/246

CONCLUSIO. X quibus hucusque dictis, satis apparet quot & quàm diversae sint Philosophorum Sententiae: (1) De Dispositione, ut &, Motu, Distantiâ, Qualitate, De Materia Caelesti seu Spatio Quantitate &c. Corporum Mundanorum. (2.) (3.) De Quer isto ingenti intermedio, inter haec corpora, longè latèque diffusostione, quid tandem extra Mundum sit, &c. De quibus omnibus breviter saltem pro faciliori Lectoris cognitione, tàm Antiquorum, quàm Recentiorum Hypotheses atque sententias recensuimus, easque solas, quae principaliores & intelligibiles; multa enim inveniuntur scripta, in quibus verbosa magis vani tas, quàm rectae rationis veritas perspicienda. LIBER SECUNDUS. VACUO SPATIO Cap. 1. QUâ de causa Auctor adductus sit ad inquirendum Vacuum. Cap. 2. C De Loco. De Vacuo. Cap. 3. Cap. 4. De Spatio. Cap. 5. De Spatio intermedio, inter corpora Mundana, quod communiter Calum vocatur, Cap. 6. An Spatium sit finitum vel infinitum. Cap. 7. De eo quod est & quod non est. Cap. 8. An Spatium sit creatum vel increatum aliquid. Cap. 9. De Infinito. Cap. 10. De Numero. Cap. 11. De Caelo quod vocatur locus beatorum. Cap. 12. De Maximo & Minimo. Notandum: Quia cap. 4 & 7, ad cognoscendum spatium, maximè inserviun ideoque extracta sunt, quae sequuntur. Cap. 4. De Spatio, ita sonat: Spatium definimus, seu potiùs describimus, id, cujus est continere, capu re; in quo nimirum omne corpus seu omnis Substantia, suum esse vel subsiste re, aut habet aut habere potest; & quod nulli cedit, nec tantum cedit quantum est corpus receptum, sed permanens est atque immobile, indivisibiles ubique, omnia penetrans, cui nihil infert esse repletum vel inane. Vel: Spatium est omne id, quod per nudum intellectum concipitur non esse, & quod non est hoc aut illud quod potest videri, tangi, audiri vel sensibus percipi, sed ab omni materialis naturae conditione abstractum quid; à quo omnia infinitè discrepant, ita ut nihil sit ac fieri possit, quod ad aequalitatem ejus ullo modo pertingat. Vel: Spatium est, per quod omnia unum sunt, in quo reperimus omnia neque enim nos ipsos, nisi in Spatio reperire possumus; Unde est continuum quid (quo omnium corporum magnitudo capitur, citra omnia corpora consi stens, indifferenter omnia corpora recipiens sine actionis passionisque conditione) ac illocabile quia (Spatii Spatium non est extra & intra omnia, nullius particeps, nec receptivum formae vel qualitatis vel accidentis, &c: uti infrà cap. 6.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
