# Theatrum cometicum 247-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/247-2

Cap. 7. De eo quod est & quod non est. Mnc quod est, aut est Increatum aliquid, aut Creatum aliquid. Tertium (ita ut dici possit: Omne quod est, aut est Increatum aliquid, aut Creatum, aut Nihil) non datur. Nam quod non est; non potest dici Creatum quid; at quod Creatum aliquid non est, illud est Increatum aliquid. Est autem Increatum aliquid, essentia alia à creatis omnibus, & quidem Infinita, Immensa, Aeterna seu praeexistens habensque suum esse à se ipsa. Creatum verò aliquid, suum esse non habet à se ipso, sed ab illo quod Increatum est, cui omne esse suum refert acceptum; estque finitum & constat ex sua Materia, Cetiamsi, caeteris paribus, Spiritus sit vel dicatur, sicut in fine hujus libri videndum) Vita & Virtutibus innatis. Creantum aliquid sequuntur alia multa, imo innumerabilia, quae per se quidem aliquid Creatum non sunt (quia si hoc non esset, nec illa essent) sed ei, aut internè, aut externè, vel verè vel respectivè, accidunt. Uti praecipuè sunt Quantitates, Qualitates, Motus, Actiones, Passiones, Potentiae, Relationes, Mentis conceptiones, Privationes, Virtutes accidentales, Numeri, Tempora, Loca, Nomina &c. Haec, sunt ea quae sunt, & ad quae omnia quae sunt, referri possunt. Quia verò duo solùm sunt, Ea quae sunt, nec Tertium datur; Ergo quicquid Creatorum & quae illa sequuntur, Nihil est, illud est Increatum aliquid Nam Nihil de duobus istis simul, dici vel intelligi non potest, quia absurdum esset duo haec simul negare; Neque intelligi potest de Increato. Qui enim Increatum negaret, ille quoque duo illa quae sunt, simul negaret, dum Creatum dependet ab Increato, nec absque eo est, nec esse potest) Nihil itaque semper est negatio Creati, & per consequens affirmatio Increati. Unde si quaeratur, quid concipiendum sit ante Mundum conditum, vel etiam Ii 2 post Corpus enuna aliquo spatio interno opti habet. Aer implis spatia corporibus non repleta. Potest extrabi ex toto raclavi, manente nihilominitis spariu cantlavis. Spatium disfert ab Aere & corpore quo sparium muno inoplar, inde impletur, Spatium modo est vacum, madi replerum. Ent vel est Increatum vel Grentum. Inerentum describitur. Greatum ad

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
