Latin
247.1 to 247.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 247.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DOsset quis suspicari hunc Cometen cum proximo eundem esse. Sed nullam rationem video justam, quae id exigat. Annus iste partâ ab Italiae civitatibus, pretio Imperatori dato*, libertate, memorabilis extitit, prodente memoriae Sigonio, qui finem suae historiae cum regni Italici fine conjunxit. Idem annus †Philippo Pulchro Galliae, Jacobo Siciliae, Alfonso Aragoniae, Henrico Hierosolymitani regni laeta auspicia, Martini quoquè Pontificis Romani locum Honorio V. Ludovici Palatini Rudolpho filio implente, dedit. Scotis enim, Alexandro cum omni prole exstincto 4 inter varia Joannis Balioli &Roberti Brussii aemulorum regni certamina, post sex demum annos ac novem menses à morte Alexandri Joannes ille rex obtigit, hoc regni, Robertô libertatis &famae bonae studiosiore. Idem ille annus memorato Henrico Regi Cypri auspicatus fuit. Acceptâ enim per deditionem Ptolemaide rex Hierosolymitanus Tyri salutatus est. Postero* Rudolphus Imperator puellam Burgundam Agnetem (a) (aliàs Elifabetham) matrimonio sibi junxit. Idem annus laetam Arragoniis attulit victoriam de Gallis obtentam: tùm &Florentio Comiti Hollandiae de Frisiis, quos tunc sine armis inservitutem redegit. Proximus annus expugnatâ à Sultano Babyloniae Tripoli, &induciis ab Henrico rege cum eo pactis, tum Joannis Ducis Brabantiae contrà Reinhaldum Comitem Geldriae aggressorem victoriâ &re feliciter gestâ inclaruit. Idem, putante Calvisio, vel sequens annus secundùm rationes Funccii, à Christo Nato octogesimus nonus supra duodecies centesimum, pacem inter Gallos &Arragonios initam &sic laetitiam attulit. Hâc tempestate Casimirus Oppoliae Princeps (b), qui adhuc in fide Principis Poloniae permansit, Wencellao Regi Bohemiae se suaque submittens ingens rebus ejus momentum &gaudium attulit. Mortuo paulò post Lesco Poloniae Principe, Respublica miserè in partes scissa lacerabatur. Potiorem partem Wencessaus ad se Gryphinae Lesci relictae viduae, materterae suae jure praetenso possidebat, sibique laetos (c) fecerat progressus. Sed Anno 1292. tristi soceri Imp. qui ei dignitatem Electoralem Anno 1290. confirmârat, excessu laetitia illa non leviter turbata est. Rudolpho Adolphus Nassovius suffectus, Albertô filio praeteritô, qui Anno circiter 1292.