Latin
25
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus Plinius l. 2. c. 25. ait: Cometes terrificum magna ex parte sidus: at non leviter piatum, ut civili motu Octavio Cos. iterumque Pompei &Caesaris bello. Ricciolus. Autè Ricciolus, ut solet, de significatione Cometarum loquitur. Praefulsisse Cait morti Caesaris &bellis civilibus, id est, ea praecessisse. Eckstormius autem itannum ante Christum Natum 43. post Caesarem interfectum Cometas illis Virgilanis versibus decantatos refert. His indicari Cometam aliquem vel plures ante mortem Caesaris, non negarim. Extendendum tamen sensum eorum esse ad secundam pugnam Philippicam sive Pharsalicam, quae interfecto Caesare inter Octavium &Caesaris interfectores Brutum &Cassium commissa fuit, Anno ante Christum natum, secundùm Bucholzerum &Helvicum, 41. secundùm Funccium &Calvisium 40. ipsa verba postulant, secundam pugnam in Philippicis campis innuentes. Si Cometa Paesaris mortem antecessit, ut Ricciolus putat, incidit in illud tempus, quo Hispania reliquiis partium Pompejanarum obtritis recepta, ob omnia bella civilia confecta, &singularem in cives clementiam C. Julius Caesar Liberator, Parens patriae &Dictator perpetuus appellatus est, primusque Imperatoris praenomen accepit, ut Bucholzerus ait. Sed si secutus est, ut Eckstormius vult, docet, Magnos quoque Heroas nullo Cometa antecedente mori.