Latin
25.1 to 25.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 25.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Totaque adeo Aula haec libenter pacem ibi videret. Sed impossibile hactenus fuit morbos Reipub. illius vel tempestiva prudentia avertere, vel benevola industria curare (a), istisque nuper exortis internis motibus obviare. Habent autem profecto &illi &reliqui, habe mus, inquam, omnes &(b) tot divina dona ad virtutem nos excitantia &juvantia, &tot monita per apparitionem Cometarum &aliorum signorum caelitùs data: prout lepidè Tua epistola, nec non statum universi orbis Christiani docet, quae res mihi longè gratissima extitit. Ac promde scito gratum mihi fore, si ita perrexeris me literis tuis proba semente refertis beare: quibus ego, sicut &Tuo affectui semper respondebo. Vale. Hamburgo in Marchiam die 14. April. 1665. Uid ni grata mihi sint quae à tam amica &candida manu veniunt, non tantum (e) terse, sed &liberè scripta? Demonstras subinde, quam optimè Tuae meaeque patriae, universaeque adeo Reip. Christianae cupias. Atque hoc est cujusque Probi &Laudati Viri officium. (a) Omnes enim orbis incolae velut in una patria degimus communi civitatis jure donati. Ideo antiqua Sapientia, duce Socrate, totum terrarum orbem unam urbem ducendum esse, (e) ac proinde ex silium ipsum non molestè, sed modestè potius &aequo animo ferendum, suadet. Quod egregiè Plutarchus L. de exsulio docet. Ego rebus Conventus Vestri Ratis bonensis optime auguror. f) Atque id etiam ex Amico meo, qui illustri Legati munere ibi fungens, magna illorum quae ibi geruntur pars est, habeo, etsi &ille nonnunquam de optato eventu addubitare prudenter videatur. (g) Tot enim Viri totius Germaniae Praestantissimi &Illustrissimi, qui boni publici studio nulli cedunt, illuc convenerunt, ut ita nonnisi optima quaeque ab illis exspectanda sint. (h) Quod ad Cometam, etiam nuperrimè videri coeptum atti net, omnes eum, quod firmiter credo, impune videbunt, qui rite officii partes impleverint. Adeoque persto in mea sententia, (i) Cometas bonis bona, mala malis ex perpetua divinae justitiae lege significare. Pluribus id aliquando, si Deus volet, probatum dabo. (k) Serenissimus Princeps Palatinus ex Suecia in Germaniam valetudinis curandae caussa profectus est. Decrevit (&,ut accepi, perfecit ver Hollandiam acidulas adire Spadanas, de quarum usu hic cum Clar. Doct Huswedelio locutus est.