# Theatrum cometicum 25.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 25.5 to 25.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/25.5

Non aliud ex ore ipsius Principis habeo, quem ante XVI. annos Juliomagi Andium in Galliis notum, in Polonia, Pomerania & hac in urbe benignum expertus sum Patronum. Et ita quidem sermo nobis de hoc habitus est, ut coram me, qua Princeps ille est humanitate & in me benevolen tia multa, de multorum hominum suspicionibus institutum suum petentibus, quaestus fuerit. Princeps profecto est non solum bellica laude Inclytus, sed & alias Magnanimus, & cui generoso incaluit pectus honesto. ( Singularis in eo elucet humanitas: quae si auctoritatem rite retineat, maxime Virum Principem decet. Sicut vero ille Germaniae multis Principibus, sanguinis vinculo secum junctis, est gratiosus, & alias ad magna quaeque natus, ita consilio & opera multum res Germaniae Vestrae juvare, ubi commodum erit, poterit. Sed TU, qui omnia ad perfectionis leges exigis, morbos patrios insanabiles judicas. Faciam Te certiorem, si quid Tuo scitu dignum de rebus dicti Principis accepero. Laudes jure meritoque etiam ἐν παρόον in transitu attingis Avunculi ejus (m) Gustavi Adolphi, cui & rerum gestarum veritas & consentiens fama cognomen Magni indidit. Non video cui meliori jure quam Principi isti Palatino aptari illud VirAeneid. 12. gilianum possit te animo repetentem exempla Tuorum Et Pater Aeneas & avunculus excitet Hector. Grata (a) Dei homituas excitat ad ffricia pietaii. (b) Cometae & alia signa caelest in efficii nos admo(e) Officium Bomi & Amici & Viri. (a) Patria communis nebis est totus orbis.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
