Latin
255.1 to 255.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 255.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Holmiâ Hamburgum die. Deceuibris 1664. Nte octiduum primis Tuis responsi nonnihil dabam, quae erant multa Arerum scitu dignarum fruge oppido refertae. Vellem equidem pari officiorum laude ac sedulitate certare Tecum. Sed rarò hîc terrarum scriptione quid, aut argumento historico dignum occurrit. Faciam tamen quod mearum erit partium. Bellum Britannos magno conatu in Foederatos Belgas adornare, &diicordias ab illis omni studio foveri, video invitus. Etsi caussae vix quicquam est, cur de belli hujus eventu malè ominemur, cum &jus ipsum militer pro nobis, &satis virium sit in promtu, per quas atrocem injuriam propulsemus. Quid, quod caussas apparatûs bellici hujus jam approbaverimus Galliarum Regi; sic satis aliis etiam Regibus haud dubiè simus approbaturi: ex horum, inquam, numero qui Lege foederum tenentur Foederatis Belgis auxiliari, atque opem praestare, si armata manu invadantur à quocunque vicino. Hac fiducia erecti magnis animis ad bellum accingemur. Sed ecce aliam facem, Cometae scilicet, qui ut nuper innuebam, diebus proximis apparuit mirae magnitudinis, videre necdum contigit alibi occupato. Vale Vir Nobiquem tamen mihi lissime. Tibi devotissimus NICOLAUS HEINSIUS. Hamburgo Holmiam die 17. 27. Decembris 1664. N eo te esse, ut amicitiam mecum ante plures annos initam non tantùm teneas Iconstanter, sed &mutuae benevolentiae ac humanitatis officiis excolas, pergratum mihi fuit in Tuis literis legere. Nimirum &ratio recta, &aequitas psaque humanitas à nobis exigit, ut constanti &amabili virtutis studio, non tantùm veteres contineamus, sed &novas paremus amicitias, maximum vitae hujus, tot tristibus &adversis expositae ornamentum, condimentum, &praesidium, De mea vera &constanti benevolentia, quâ vel maximè animi amicorum ad mutuam vicem reddendam trahuntur (magnes enim amoris amor, ut vetus verbum, "idiana experientia docet) certum Te esse jubeo. Si praeterea usui hic Tibi aliqua in re opera mea esse possit, liberè eâ utaris velim. Invenies &experiere me ad praestanda Tibi officia accepta promtissimum. Nempe in deliciis Merere bend habeo benè de Viris Praeclaris &Probis, benèque &ipsis de genere humano mede his qui barentibus, mereri. Hoc enim officium cuique ad laudem veram adspiranti innè de re publica merencumbere judico. His quae de rebus ad publicae rei statum pernoscendum spe FEIV.