# Theatrum cometicum 255.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 255.1 to 255.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/255.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/255.1-2

Anno Domini 1315. apparuit Cometes protendens radios suos inter Septentrionem & Occidentem, & evenerunt tres plaga permaximae, quarum prima fuit pluvia, quae incoeperit in mi. Majo & continuò perduravit per unum annum vel circa Secunda plaga fuit maxima caritas non solùm in pane & frumentis, sed in omnibus victualibus, quibus homines sustentari debent. Quae quidem caritas adeò magna fuit, ut fertellum siliginis venderetur in Antverpia pro 60. grossis veteribus Turonensibus. Tertia verò plaga fuit mortalitas sive pestilentia permaxima, in qua, ut fertur, plusquam tertia pars hominum in hoc climate moriebatur. Chron. Belg. ibid. Anno Domini 1315. radiosus Cometes apparuit, mortifera pestis inhorruit & valida fames invaluit, adeò ut plerique pauperes cadavera pecudum sicuti canes crudè, ut & gramina pratorum sicuti hones incocta comederent. Fuit enim haec fames sive pestilentia tam aspera ut mendicantes absi, numero morerentur in eampis, sylvis, sive nemoribus, & eorum corpora sine Catholicis exsequiis sepulturae traderentur in locis agrestibus. Quapropter haec miseranda calamitas à threnis Jeremiae Prophetae in hoc solùm discrepare videtur, quòd hic manus matrum proprios filios non decoxerunt & eorum carnes, urgente fame, non manducaverunt. Post biennium verò divina misericordia compatiens humanae miseriae, largitatem munificentiae suae clementer ostendit, & incrementa frugum ubique terrarum in tantum adauxit, ut modius siliginis pro 5. grossis Turonensibus emeretur, qui paulò pridem pro 5. Solidis Turonensibus emebatur. Chron. Anno Christi 1315. apparuit Cometa, quem secuta trium annorum gravissima annonae penuria & pestis, quibus tertiam partem hominum absumptam esse traditur. Buntingus. De hoc Cometa seu effectu ejus notus est versus. Ut lateat nullum tempus famis ecce CUCULLUM! Eckstormius. Anno Christi 1315. Cometa mense Decembri circà nativitatem Christi apparuit, qui circa polum se volvens caudam in diversas orbis partes, in Orientem, Occidentem & Septentrionem extendit & duravit usque ad finem Februarii, ubi paulò post alius exortus est. Calvisius. Anmo Christi 1315. Cometa non procul ab isto loco (in quo proximus visus est Aquilonem versus, quasi ad finem Virginis) apparuit, ut & sequenti anno: post quos contentio magnis fuit de Imperatore, dum alii Ludovicum Bavarum, alii Fridericum Austriacum voInerunt, undè bellum inter hos ortum est, quod octo annis duravit. Keckermannus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
