Latin
255.5 to 255.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 255.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Amem &sic etiam pestem portenderunt continuae pluviae, à primis* diebus frugum maturitatem impedientes, quae Cometam praecesserunt. Annus quo is visus est, victoriâ Helvetiorum gemina, mox initio Reipublicae eorum, &pace Erfurtensi (a) est memorabilis; sequens etiam pace (b) in omni Imperio à Ludovico decreta laetus. Sed hanc laetitiam mox bellum adversus Fridericum ademit. Id autem Ludovico (c) prosperum, portentum verò &caussa simul vetus malum ambitio fuit. Anno decimo sexto supra millesimum tercentesimum, inter lata quoque acceptum, memorante Dubravio (a), quòd regina, illa scilicet Elifabetha, filium regi, quem nominari Vencestaum voluit (postea Carolus est vocatus) enixa fiterit. Ita huic Principi, qui duplex nomen &postea Imperium sortitus est, geminus Cometa, praeluxit. *Bunting ad 1315. (a) Fabric. rer. memorabil. Sax. ad 1315. Calvis. ad eund. (b) Trithem. ad 1316. (c) Dubravi (d) Idem ibid. CCLXXXIII. Anno Christi 1318. apparuit Cometa in Cancro, ut annotavit D. Herlicius. Hoc anno diem suum obiit Albertus Princeps Dux Brunsuicensis &Lunaburgensis. Eckstormius. COntinuò Principes, etsi nullus adsit Cometes, moriuntur vel nascuntur, si exOperientiam ubique gentium hac de re testantem audiamus. Annus qui hunc Cometem, idem nuptias laetissimas, quia Augustas Adelheidi (a) Henrici Mirabilis Ducis Brunsuicensis filiae, quae à Graecis, sicut &illa Bertha Sultzbacensis, Irene dicta fuit, cum Andronico 2. Imperatore Orientis, filio Michaëlis, nepote Andronici (qui etiam ducta (b) Irene Montifferratensi affinitatem cum domo Brunsuic. inierat) (a) Meibom, in aurea bulla Andron. p. 190. (b) Meib. ibid. p. 189. inierat) &pacem (a) Bohemiae dissidenti attulit.