# Theatrum cometicum 255

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, OTTO GUERICKE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/255

STANISLAUS LUBIENIETZKI S. P. D. Um amicitia, res in prosperis aequè ac adversis jucundissima & utilissima, imò in tota vita Solis, vel ignis, & aquae instar ne A cessaria, cuique cordato, morum probitate comitateque sincerâ, & constanti sit paranda & conservanda; officii mei esse duxi amiciasi tiam Tecum, Clarissime Heinsi, Anno 1649. in domo Clarissim Parentis Tui, τοῦ κακεῖτα, Amici mei olim Summi, initam, hâc tem pestate renovare. Fieri id à me, cum Hafniam Anno 1662. in Sueciam tendens transires, non potuit. Atque utinam mihi tunc haec obtigisset, quam multa inviderant obstacula, felicitas, & licuisset jungere dextram dextrae, & notas audire ac reddere voces! Sed nosti Amicos absentes quoque nobis adesse, epistolam eosdem nobis praesentes sistere, ut cum iis non aliter quàm nobiscummetipsis colloquamur. Hac innocua, & ingenuo homine digna fovendae colendaeque amicitiae arte, si uti velis, habes me ad id officii Tibi praestandum paratum. Neque verò steriles ad Te mittam avenas: sed semper epistolas rerum scitu dignarum, & ut jucundarum, ita &, imprimis negotia publica tractantibus utilium (quam officiorum reciprocationem publicè quoque utilem esse censeo feraces. Idque tantò alacriùs faciam, cum ex mutua humanitatis Tuae vice Tibi id esse gratum perspexero. Vale Vir Nobilissime, & veteri amico Tuo constanter fave. Holmiâ Suecorum Hamburgum die 16. Decembris Gregor. St. 1664. Nobilissimo Viro Domino STANISLAO LUBIENIETZKI, Equiti Polono

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
