Latin
257.1 to 257.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 257.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&quae sunt pluria talia. Caeterùm identidem scribitur vestros Patriae Patres pacem offerre, imò &redimere justo pretio velle, quod autor ille in suo Davide meritò laudat. Utinam illis facem Cometa iste praeferat ad templum Almae Pacis, &tempora eorum illâ innumeris triumphis potiore ob cives servatos coronâ redimita beet! Vale Vir Nobilissime, &candorem meum boni &aequi consule, &constanter fave mihi. Holmiâ Hamburgum die 11. Ianuarii 1665. IT videas mandatis Tuis morem à me geri, scribo, cùm quod scribam vix sit in promptu. De Cometa sententiam Mathematicorum Upsaliensium frustrà hactenus opperior. Hunc quod diversum ab illo, qui anno superiore apparebat, credebamus, metuo ne frustrà fuerimus. Nam &latuit jam quae tuordenas, aut plures etiam noctes continuas, &mirâ celeritate cursum impellit variatque, quantum nunc agnosco. Bellum Britanni nobis intentare pergunt: de cujus successu benè speramus, speraturi longè melius, si in partibus nostris Regem Christianissimum fore publico liquebit. Vale. Hamburgo Holmiam die 12. Ianuarii 1665. Uàm non longè, ex quo stabilito inter nos literarum commercio, officiis &benevolentiâ certare (quod in laude Sapientes ponunt) instituimus nobis uterque absimus, testatur vel haec epistola, quam Tuae tertiae Decembris mense &anno nuper elapso, decurrente scriptae, affectûs &eruditionis indici certissimae quintam repono. Ita nec in scriptionis nec in officii cura quidquam desiderare à Tua parte possum. Ut tantam Tuam benevolentiam mea mutua foveat &conservet, omnibus ingenii &industriae viribus enitar. Et ecce pauca quaedam adjungo hisce, Tibi, ut video, grata semper futura. Quâ ipsa ratione nunquam non magnum operae pretium faciam, dum industrii Amici gloriam merebor, quam non postremo loco in vita civili Sapientes ponunt. Cui rei vel solus Cicero suis ad Atticum literis fidem plenam facit. De rebus Britannicis nihil nunc accipies, quia necdum nos ipsi accepimus Londino literas, tardante ob injuriam hyemis Antverpiensi tabellario. Caeterum scio Tibi in tanta luce versanti haec intus &in cute, ut sic dicam, nota esse, nobis saepe cum vulgo affectibus distracto, ideoque pravè de rebus judicante, ad phaleras obhaerentibus.