Latin
257.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 257.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secuta hos est praeter atrocem pestem perniciosa dissensio Electorum, qui à Clemente Pontifice incitati deposito Ludovico Carolum IV. crearunt: mox &eodem amoto Gantherum Comitem Schwartzburgensem accessiverunt, quae re novos peperit tumultus, &iterum ad arma concursum est: brevi post tamen veneno sublatus Gantherus Imperium Carolo concessit. At enim tot praeclari Auctores geminum Cometam adnotant. Fateor famem, affirmante Trithemio, eodem illo anno saeviisse. Sed Clemens VI. anno demum 1342. eodem Trithemio annotante &aliis, electus est. Tum verò illa electio Caroli IV. anno demum 1346.