# Theatrum cometicum 258.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 258.1 to 258.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/258.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/258.1

facta est. Non video itaque quomodo haec cohaereant. Annus ille quo Cometae bini apparuerunt, victoriâ Alfonsi Castellani de Alfonso Lusitano obtenta, Silesiae Principum dissidiis, & luxu debilitatorum subjectione (a) Joanni Regi Bohemiae facta, tractatione de pace, inter Gallum & Anglum sanciendâ insignitus fuit. Invenio etiam apud Dubravium pacem inter Vladislaum Lokietcum Poloniae, & Joannem Bohemiae Regem, tunc operâ Caroli Hungariae Regis fuisse inter multa effusae laetitiae & munificentiae Caroli documenta compositam. Sed annum quo haec facta sunt non invenio. Bonfinius (b) pacem cum Casimiro, illo scilicet Magno Vladissai filio, & anno quidem 1335. sancitam scribit. Casimirus autem Anno 1333. felicibus auspiciis regnum iniit, utpote qui anno 1336 & 1337. (c) Russiam Poloniae conjunxerit, postea & Masoviam in fidem acceperit, nec tantùm suburbium Cracoviae maximum & auctoris sui nomen retinens, sed arces quadraginta & plurimas aedes sacris ac templa, maximamque aedificiorum lapideorum partem ac Rempublicam legibus condiderit. Ita pax illa cum Casimiro, quem Patri tunc de pace tractanti adfuisse Dubavius ait, inita foret, idque mihi rationibus temporum magis convenire videtur. Sed quicquid de eo sit, rem illam laetam apparitioni hujus vel proximè antecedentis Cometae successisse patet. (b) Dec. 2. l. 9. p. 351. (c) Bielscius Chron. Pol. I. 2. CCLXXXVI. Anno Christi 1338. obiit Andronicus, junior Imperator Orientis, Ane obitum ejus, cum Sol propemodum ad Solstitium aestivum pervenisset, vesperi stampest Solis occasum, stella non crinita, sed barbata gladio similis apparere coepit. Unum pedibus Pegasi ducebat, qui à spina Tauri parum absunt. Coma ejus versus Oenim latè extendebatur: rectà quotidie versus Septentrionem ascendebat tribus circiter punbus. Cum Polum Arcticum praeteriisset, & post eum Ursam Minorem ex spiras Manij. dextrum etiam Herculis pectem attigit, indeque coronam Ariadnes, posten sinistan Ophiuchi manum percurrit, & quia ibi latus est signifer circulus & aequinoctialie cus calidus, durare Cometa non potuit, cum ejus origo humida exhalatione aniquare coma dissipatâ, & ipse penitùs evanuit: quippè qui stellae speciem quidem haum, stella verò non esset. Eckstormius ex Nicephoro Gregora Hist. Rom. liban Oc ipso anno (a) Philippa Edovardi Tertii Regis Angliae uxor Antverpinam TRex foederis cum Flanderis adversus Gallum firmandi causa venerat, ena filiolum, cui Leonelli nomen impositum est.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
