# Theatrum cometicum 259.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 259.5 to 259.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/259.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/259.5

Ille, quo Cometa luxit, annus non pauca memorabilia tristia laetaque exhibet. Mortuo, ante Cometae hujus apparitionem, sine liberis Joanne Henrici 13. Bojorum Ducis filio, Joannis Bohemiae Regis ex filia Margaretha nepote, Imperator sanguine proximus (c) haereditatem ejus adiit, & utramque Bojariam conjunxit, & pacem sanxit. Iisdem diebus Margaretha Tyrolia Maultescha, ab oris magnitudine ita cognominata, nupta Joanni filio regis Bojemiae, ut Aventinus ibid. ait. Qui eam à Viro, quod liberis operam dare non posset, separatam, Ludovico Brandenburgensi Augusti filio, cujus uxor regibus Cimbrorum oriunda (dicta haec quoque Margaretha fuit Christophori Regis Daniae filia) pridem defuncta erat, nupsisse, & sic Ludovicum exacto Bojemo, ejus conjuge & Licatu potitum esse testatur. Idem ille annus memorabili victoriâ (a) Edovardi Tertii, quam de Philippo illo Valesio ad Clusas retulit, induciis inter Reges factis, & nativitate Joannis regii Infantis à loco natali Gandavensis dicti quae res Patris Edovardi laetitiam adauxit (a)) clarus fuit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
