# Theatrum cometicum 26.10

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, PLINII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/26.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/26.10

Tolerantiam enim illam non uni vel alteri parti indultam, sed mutuam, communem & perpetuam esse debere verba legis expressa, Quod mos qui sumus dissidentes de religione puta tam Romano-Catholici quam ab eis dissidentes, hi enim ab illis, & illi ab istis mutuo dissident) pacem inter nos conservabimus &c. ut & illa: Haec omnia spondemus nobis mutuo & pro posteritate nostra servare constanter, & tenere sub fide, honore & conscientiis nostris: docent & ad oculum demonstrant.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
