Latin
26.5 to 26.9
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 26.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Notum enim est quam graviter Deus fidem Gabaonitis impus advenis fraude quidem obtentam; sed publice à Josua datam, à Saule vero violatam, etiam in posteris ultus fuerit, quamque non ante quieverit, usquedum meritas de contemptoribus nominis sui &violatoribus juratae fidei poenas sumeret. At quanto gravius hic peccatum est, dum in (A. Rep. libera pares paribus publicam foederis legem toties &ab Ordinis Regni &à quinque Regibus juratam, Conventuum Regni Sanctionibus munitam, &jure praescriptionis, integri amplius seculi usus confirmatam frangunt, &(E) tantam inaequalitatem, libertatis avitae pestem inferunt! Conveniens pietati in Deum patriamque, sed &ipsi humanitati judico, ut Tibi id quod publicè utile est, commendem. Nempe ut in Aula Serenissimi Electoris ((c) cujus ut Justitiam, Clementiam, Prudentiam, aliasque Principe Viro dignas virtutes, ita in curandis &promovendis quaqua versus commodis publicis studia novit orbis &postera memorabit aetas) tum &in Polonia (d) per Amicos Aulae &Ordinibus Regni gratiosos redintegrationem legis fideique publicae, aequitatis &libertatis communis, qua datur, cures. Nam citra hanc divinae vindictae non satisfactum iri, ipsa justitiae docet ratio. Quam in rem ut tot Cometarum apparitiones aliaque portenta merito adferes, ita &illud Gabsonitarum exemplum. Mala enim malis in Rep. cumulari plusquam notum est. (e) Unde vero haec nisi ex violata foederis publicae fide &jurisjurandi Sacrosancti religione? Non immerito, saltem quodammodo, referendum huc est illud vetus Lyrici Poëtae. Di multa neglecti dederunt Hesperiae mala luctuosae. Scio non omnes in gente nostra horum esse capaces. Non tamen &tales desunt, praesertim si cum cura quaerantur &seligantur. Ponendum illis ob oculos est (Pillud exemplum sacris monumentis proditum. Tanto vero magis, quod nos non per ullam fraudem, sed tempore, loco &modo debito quia Rep. mortuo Sigismundo Augusto in summo libertatis fastigio posita, Comitio &foro &attractis in assensum Ordinibus RMalovios &Clerum Romanum si excipias, quanquam Legi foederis illius Crassimus, Myscovius &Gollicius Episcopi subscripserunt (b) aequi foederis &libertatis legem, non ut alienigenae vel advenae &inquilini, sed ut reliquis per omnia pares, indigenae, cives à civibus obtinuerimus, &quantum in nobis erat, mutuo concesserimus.