# Theatrum cometicum 261-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, MEVNIENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/261-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/261-2

sunt, Amplitudini Tuae breviter referam. Et quamvis ob Instrumentorum Mathematicorum penuriam accuratas observationes instituere non licuit, tamen quantum fieri potuit, Cometarum horum apparitionum tempora & motus annotavi, non tamen ad id adhibito calculo quodam Astronomico. Omnibus enim Instrumentis ad ejusmodi phoenomena observanda necessariis destituta est haec Academia. Brevem itaque saltem historiolam horum Cometarum tradam, qualem in tanta rei Mathematicae angustia concipere potui. Praeterito Anno die 7. Decembris, cùm nunciatum esset apparere Cometam inter 5. & 6. matutinam, unà cum Domino Rudbeckio exivi, & Cometam deprehendi tum pertransivisse Meridianum, atque constitutum in plaga Occidentali. Erat stella satis magna, & secundi honoris sidere non minor, radios suos versus Occidentem, videlicet in partem Soli oppositam (ut semper fieri solet) projiciens. Erat autem tum supra Hydram, haud procul à rostro Corvi, inter Corvum & Cratera, in dodecatemorio Librae. Die 9. Decembris caelum iterum erat serenum. Ad 5. itaque matutinam exivi, deprehendique Cometam obliquo cursu versus Austrum declinasse, & tunc in ipso tropico Capricorni constitutum. Tertia vice caelum serenum erat die 12. Decembris, tum deprehensus est per tropicum obliquè transivisse, atque ad inferius haemisphaerium tantùm migrasse, ut vix in Horizonte conspici posset. Erat verò tunc in dodecatemorio Virginis. Corpus ipsum Cometae per tubum opticum visum, pallidum & spongiosum apparebat. * Per Zenith illo tempore transivit illis, qui habitant maxime ad Austrum in Africa, & incolis Brasiliensibus in America motu proprio confecit 5. illis diebus 10. gradus, hoc est, quolibet die gradus duos, & contra seriem signorum progressus est. Tantum de priori Cometa. Posterior primùm visus est die S. Thomae, qui erat 21. Decembris anni praeterlapsi inter 6. & 7. vespertinam. Deprehensus autem est haud procul à stella Orionis, vocata Regel, in dodecatemorio Geminorum Aliquot deinde diebus caelum nebulis erat obductum usque ad 24. Decembris, co die circa 5. vespertinam apparebat: caudam ejus etiam tum videre licuit, quae 21. Decembris ob nimis vicinam Lunam non apparebat. a Cometa verò tribus illis diedus in proprio circulo 16. gradus emensus est, cursum suum dirigendo in Occasum, contra seriem signorum, per circulum oblique, per Aequatorem & Zodiacum transeuntem, & magis magisque versus Boream vergentem Tertiò apparebat 26. Decembris, eratque circa 7. vespertinam proximè ad Menkar Ceti stellam, illam tàm propè subiens, ut eandem stringere videretur. Erat latiautem in signum Tauri progressus, ejusque longitudo erat 16. grad. tauri, tudo 21. grad. australis. 27. Decembris ut & 28. 29. & 30, semper apparuit, ita tamen Cometae divinâ benignitate efficii admoniens mortales. Schaffertus abservat innues Upsalim ses Herusio procurat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
