Latin
263.5 to 263.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 263.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
ut vidimus, definitum, ad dimidium seculi reducente, celebris &quamplurimis laetus extitit. (h) Avent. g) Cluver. Geogr. c. 9. (d) Avent. ibid. p. 633. (1) lib. 22. initio. Annal. 7. pag. 634. CCXCII. Anno Christi MCCCLI. Cometes sub ipso Septentrione mense Decembri apparuit, quo exstincto graves ventorum aestus subsecuti sunt, &caelestis trabs priori ardente parte per caelum labi visa fuit, &flamma caelestis post Solis occasum inter Zephyrum atque Austrum latissimè excrescens, terribileque ostentans incendium, tandem murmure magno per caelum ruit. Chron. Belg. Anno Christi 1351. mense Decembri Cometes sub ipso Septentrione apparuit, quo extincto graves ventorum aestus subsequuti sunt, &caelestis trabs à priori parte ardens per caelum ion ui labi visa est. Trithem. Chron. Hirsaug. Anno Christi 1352. mense Decembri Cometa in plaga mundi Septentrionali apparuit, quo exstincto graves ventorum aestus sunt secuti. Trabs caelestis priore parte ardente de caelo labi visa est. Deindè Ludovicus, filius Principis Philippi Tarentini, postquam contra Ludovicum regem Pannoniae regnum Apuliae acquisivit, &à Clemente Pontifice Neapoli esset inauguratus, postea potestatem regiam accepit. Frignans, Mastyni filius ex pellice natus hoc anno, quando pater, recreandi animi causa, Belanum oppidum Te tonicorum se contulit, urbis dominium ipse occupavit, conspiratione inter cives orta, at ipsum patrem Canem cum omnibus aliis filiis exclusit. Canis autem auxilio aliorum ad jutus exercitu congregato urbem obsedit, eamque post oppugnationes multas recepit, deque filis filio Frignano, civibus seditionem moventibus, supplicium sumpsit. Tartari &Ruteni in Poloniam irruperunt, omniaque devastarunt. Rockenbachius. Anno Christi 1352. mense Septembri apparuit Cometa versus Septentrionem, quem secuti sunt venti vehementes &magna siccitas. Eckstormius ex Schossero, is ex ChronSaxonico.